Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

adice: gregem domini et tales agnas incendio armis et persecutionibus? nudas, debiles, post suorum caedes et mortes uix uiuere audiuimus: nihil mouet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te inquam: prorsus enim sacerdotis grauitatem condemnat tantum nefas in ecclesia fuisse completum. ubi prouisiones tuae? ubi certe, si casus euenerant, auxilia uel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant quam conqueruntur esse perpessas?

altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. uide. frater, antiqui hostis insidias et spiritu boni rectoris peruigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, uel corrigantur uel retundantur, ne ius ecclesiasticum de labefactatis causas eum, qui non defenderit, praestare conpellat.