Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nobis tamen nec persuaderi potest eum esse purgatum, quamuis et ad nos a nescio quibus laicis sint gesta perlata, quibus ille auditum se crederet et absolutum. quae utrum uera sint. dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione uenerunt nec eorum aliquas suscepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas. quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus quod egisset, quod multo uerius esse poterat, ut illos cogeret epistolis suis, qui diiudicauerant, indicare.

uerum cum sint aliqua in ipsis posita gestis, quae obiecta partim ille uitando suppressit, partim multa in se uerba retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsis argumentis quam uera ratione, ut ad tempus poterat uideri, purgauit negando alia, alia falsa interpretatione uertendo.

sed utinam, quod optandum magis est, iam se ille ad ueram catholicae fidei uiam ab illo sui tramitis errore conuertat, ut cupiat uelitque purgari, considerans cottidianam dei gratiam adiutoriumque cognoscens, ut uideatur, uerum et adprobetur ab omnibus manifesta ratione correctus, non gestorum indicio sed ad catholicam fidem corde conuerso! unde non possumus illorum nec adprobare nec culpare iudicium, cum nesciamus, utrum uera sint gesta aut, si uera sunt, illum [*](1 dogmati Q 2 dum ubicumque (ubi quicumque q2 et ante corr. q3) inueniri potuerint Q: om. V 4 et 7: om. Q a Q: om. V 5 crederet V: et credere qlqa, et crederet q3 7 aliqua suscepimus V, corr. oa: aliquas accepimus Q 10 multa V poterat Vi3-6: potuerat Q cogeret Q: cognosceret V 11 qui diiudicauerant V: quid iudicauerant Q uerba inde a cum sint aliqua usque adp. 95,1 ueritate purgasse adfert Augustinus de peccato orig. 10 (ed.2 Maurin. X col. 172) 12 nitando snppressit partim om. ql 14 confudit V August.: confundit Q aliqua V magis falsa quam August. 15 alia alia Q August.: alia V 17 iam V August.: etiam Q (etiam ille se trsp. ivs) illo suo errore August. 18 ut VQ: et August. 20 uerum (i. e. immo) VQ: uere August.. q3 man. 2, editiones 21 iudicio August. q* 22 illorum Q Aitgust.: om. V culpare (culpari q2 et ante corr. q3) Q August.: purgare F 23 aut V is-6 August.: ut Q uera sunt Q: uera sint August., ueracii V illum om. August. )

95
constet magis subterfugisse quam se tota ueritate purgasse.

qui si confidit nouitque non nostra dignum esse damnatione, quod dicit, aut iam hoc totum se refutasse, quod dixerat, non a nobis acciri sed ipse debet potius festinare, ut possit absolui: nam si adhuc taliter sentit, quando se nostro iudicio quibusuis accitus litteris, cum sciat damnandum esse, committit?