Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem peruersitas tanta deuinxit, qui huic se dogmati dedant atque coniungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus adprobatur aduersum, infectis illorum et monitis et uerbis, ut laberentur, inducti, quatenus ad rectum uiae tramitem redeant, festinabunt, ne diutius mentem obsidens uelut eorum sensibus pastus error inuadat.

nam si Pelagius, quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile uel simpliciter crederent disputanti, hac adfirmatione decepit, seu hic illi in urbe sunt (quod nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum, etsi sint, lateant nec aliquando audeant uel illum praedicantem illa defendere uel talia aliquo nostrum praesente iactare et in tanta populi multitudine nec deprehendi aliquis facile nec alicubi possit agnosci) siue in quouis terrarum loco degant, dei nostri misericordia gratiaque credimus quod facile corrigantur audita eius damnatione, qui fuerit pertinax et resistens [*](2 contra Q: intra V suppetit V: subuenit Q subpeditat ras. ex subpetit ut uid. ql (subpedit iH*) 3 deesse r: esse Q quod Q: om. V tam Q: tamen V 5 ueritate QiH6: uirtute Vi3i* 8 se V: si Q 9 reliquid Q: requirit V 10 deuixit V qui Vq* et post ras. q3: quid Q 11 coniugant V hoc Q: om. V 12 aborrens Fg2g3, aberrans Car. 13 infecti Q (affectu \'ex ueteri exemplari Colb.\' Coust.) et monitis Q: monitis V 14 uitae i5»0 Merlin redeat festinabundi V 15 uelut Q: desint V uelut pestis eorum sensibus error Merlin, uelut eorum sensibus (sensus edit. reg.) uastus error Bini 17 animus q1 et ante corr. q3 19 sint V: sunt Q 20 illa V (cr. p. 94, 8 istius rei iste, p. 94, 17 ille.. ab illo .. errore): ista Q 21 nostrorum Q 22 nec om. Q 23 quauis Q 24 gratia ã V 25 fuerint V )

94
huius dogmatis auctor inuentus.\' nec interest, ubi isti fuerint, dum, ubicumque inueniri potuerint, sint sanandi.

nobis tamen nec persuaderi potest eum esse purgatum, quamuis et ad nos a nescio quibus laicis sint gesta perlata, quibus ille auditum se crederet et absolutum. quae utrum uera sint. dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione uenerunt nec eorum aliquas suscepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas. quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus quod egisset, quod multo uerius esse poterat, ut illos cogeret epistolis suis, qui diiudicauerant, indicare.