Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

librum sane, qui eius esse diceretur, nobis a uestra caritate transmissum euoluimus: in quo multa contra dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema et nihil, quod placeret, nihil, quod non penitus displiceret a quouis damnandum atque calcandum, cuius similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret.

nam hoc loco latius de lege disputare uelut coram posito repugnantique Pelagio necessarium esse non duximus, cum uobiscum totam scientibus parique nobiscum adsensione gaudentibus conloquamur. tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum his, quos harum constat rerum imprudentes esse, tractamus: nam de naturae possibilitate et de libero arbitrio et de omni dei gratia cottidiana cui non sit recte [*]( 20 cf. Rom. 7, 1 ) [*]( 2 si Vq3 man. 2: se Q dignus V 3 dicat Q 4 acciri Y: accersiri Q debere V 6 accitus V: acceptus Q (acceptis q\'ig-s) <se, sciat q4, <se> esse Merlin committit Q: committi V, committet qłi:\'il) 7 accersiendns Q 11 postularet Q 12 dicebatur is-g 13 contra dei gratiam legimus esse conscripta multa Y: om. Q 14 blasphemia Q et V: om. Q 15 placeat Y non om. ql 18 latius Q: om. V 19 repugnantique posito trsp. V duximus ex diximus q2 et q3 mare. 2 20 totam scientibus parique nobiscum Q: om. V 22 prudentes Q 28 et V: om. Q 24 dei gratia cottidiana scripsi: gratia cottidiana V, dei gratia et cotidiana gratia Q )

96
sentienti uberrimum disputare?

anathemet ergo ista, quae sensit, ut illi, qui eius sermonibus fuerant praeceptisque conlapsi, quid tandem habeat fides uera, cognoscant; facilius enim reuocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari. quod si ille pertinaciter in hac uoluerit impietate perstare, agendum est, quatenus uel his possit subueniri, quos non suus sed huius magis error induxit, ne et illis haec medicina pereat, cum iste talem non admittit nec postulat curam. ET ALIA MANU: Deus uos incolomes custodiat, fratres karissimi. Data VI. Kal. Febr. post cons. Theodosii Aug. et Iunii Quarti Palladii u. c.

(42.).

DILECTISSIMO FILIO HIERONVMO PRESBVTERO INNOCENTIUS. Numquam boni aliquid contentionem fecisse in ecclesia testatur apostolus et ideo haereticorum correptiones primas fieri iubet magis quam diuturna duci conlatione. quae regula dum neglegenter aspicitur, malum non uitatur, quod cauendum est, sed augetur.