Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quem indebite ad presbyterii gradum conscendisse commemoras, quid religioni nostrae catholicae possum praestare reuerentius, quam ut de hoc ipso, cuiuscemodi esse uideatur, catholici iudicent sacerdotes? quorum conuentum ex oportunitate omnium, uel qui intra Gallias uel qui intra quinque prouincias commorantur, in qua elegerint urbe constituam, ut isdem residentibus et cognoscentibus, quid habeat consuetudo, quid legis sit, iudicetur. haec enim, quae libris sunt asserenda et maiorum nostrorum religiosissimis constitutis, ipsi possunt melius astruere, qui norunt.
ceterum id nobis animi et uoluntatis esse profitemur, ut fides catholica procul omni dissensione summota concordantibus uniuersis sacerdotibus et unanimiter deo seruientibus illaesa et inuiolabilis perseueret. nam noster aduentus ita inquinata aliqua et sceleratorum labe polluta deprehendit et repperit, ut, nisi nostra prouisio atque medicina, quae ex dei summi timore ueniebat, his opem celeriter attulisset, ingens profecto diuulsio atque perditio fuisset exorta, ut uix sananda postea uitia concreuissent.
ceterum quid adhuc proxime proditum sit Manichaeos sceleris admittere, non argumentis neque suspicionibus dubiis uel incertis sed ipsorum confessione inter iudicia prolatis malo ex gestis ipsis tua sanctitas quam ex nostro ore cognoscat, quia huiuscemodi non modo factu turpia uerum etiam foeda dictu proloqui sine rubore non possumus. ET MANU IMPERA- TORIS: Diuinitas te seruet per multos annos. [*]( 3 agro eicio V, corr. Meyer: Agricio Car. 8 quinque prouincias] i. e. Galliae Narbonensis 9 hiadem V 19 atque o2: et quę V 21 ut F: et Car., et ut dubitanter Meyer 23 argumentis ex argumentQ corr. V 27 dictum V, corr. 02 I](P V )
DILECTISSTMIS FRATRIBUS AURELIO ALVPIO AUGUSTINO EUODIO ET POSSIDIO INNOCENTIUS. Fraternitatis uestrae litteras plenas fide totoque religionis catholicae uigore formatas t ambobus missis conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Iulium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione cottidianae gratiae dei et in eorum correctione, qui contra sentiunt, integra ratione consistit, ut et illis omnem tollere possit errorem et idoneo dato quouis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant, dignum possit praebere doctorem.