Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

proinde quoniam religiosum Siricium antistitem sanctitatis sic praeesse sacerdotio uoluerunt, ut Ursinum improbum acclamationibus uiolarent, nostro cum gaudio memoratus episcopus esse permaneat, Piniane karissime ac iocundissime; siquidem magnum innocentiae et probitatis exemplum est in una acclamatione et ipsum eligi et ceteros improbari. Data VI. Kal. Mar. Mediolani.

(5.) UBI URSINUS ET QVI CUM EO SUNT AB EXILIO RELAXANTUR.

Haue Praetextate karissime nobis. Licet iusta uideatur fuisse uindicta. quae illic turbulenter exercitam factionem cohercitione sedauit, ubi maxima debet esse concordia, scilicet in ecclesiae uel sede uel causa, quarum rerum utraque et modestiam poscit et cultum: tamen nos omnes, qui nuper propter illum tumultum deportatione damnati sunt, et propriae lenitate naturae et ipsius religionis ac legis contemplatione miseremur, Praetextate karissime ac iocundissime.

cunctos igitur, qui sunt eius et sortis et culpae, praecelsa snblimitas tua nostri auctoritate iudicii liberabit. hanc uero formam tenebit in posterum, ut si idem pristino statui restituti aliquid spiritu iterum gesserint inquieto, quo tranquillitas reformata turbetur, seuerissima in eos sententia proferatur. nullam enim possunt ueniam promereri, qui non desinunt peccare post ueniam. [*]( 1 nostri V, corr. 0 2 syrieiuin V 3 Ursicinum in marg. Bar., hanc formam aliis locis etiam in textum recipiens; cf. Rath, Uamasit* Bischof von Rom (1882) p. 11 adn.1 4 uiolarent V: noluerint minus apte Coust. 5 ac Bar.: iam V, atque o2 iocondissime V 8 Dat. VII. Bar. ) [*]( 5. Dat. a. 307 ante diem 15 1nensis Septembris. Edcl. Bar. ad a. 308, 4; Haenel Corp. Leg. 223. 11 liceat V, corr. Bar. 12 excitatam 02 13 sedat V, corr. Meyer maxime Bar. 15 possit r, corr. Meyer 17 regionis r, corr. 0 22 spiritni r, corr. o2 )

49

(6.) UBI REDDITUR BASILICA SICININI.

UALENTINIANUS UALENS ET GRATIANUS PRAETEXTATO P. U. Dissensionis auctore sublato omnis causa discordiae sopienda est, ne aliqua manente materia nihil prosit e medio sustulisse fomitem iurgiorum, Praetextate parens karissime atque amantissime.

quam ob rem praecelsa sublimitas tua defensorum ecclesiae urbis Romae siue Damasi sacrae legis antistitis petitione perspecta, qua una tantum ex ecclesiis catholicae religionis obsequio a dissentientibus adhuc dicitur retentari, quoniam pro publica securitate metuendum est, ne aliqui hinc iterum tumultus oriatur, quandoquidem non parua sit separationis effigies, si ita aliquid putetur obclusum, Damaso eam iubebit aperiri, ut singuli uniuersique cognoscant, quo unitas studio sit colenda, qua omnibus pace uiuendum, cum ecclesiis restitutis plenissimam postulet congregatio ubique permissa concordiam.

(7.) DE EXPELLENDIS SOCIIS URSINI EXTRA ROMAM.

IDEM AUGUSTI PRAETEXTATO p. u. Ea nobis est innata moderatio, ut publicam disciplinam sine cuiusquam calamitate munire cupiamus.

itaque quoniam animaduersionum occasionibus non fauemus, Ursini sociis ac ministris, quos praecelsa sublimitas tua propter quietem urbis aeternae de medio putauit esse tollendos, Roma tantum, cuius tranquillitati studetur, [*](6. Dat. post diem 16 Novembr. 367 et ante diem 12 Ian. 368. Edd. Bar. ad a. 368, 2; Haenel Corp. Leg. 223. 3 pu V 6 p k- a a V; et sic saepius 7 defensoris Bar. 9 ex ecclesiis (uel ecclesia) Meyer ex ecclesiae V, ecclesia ex Bar. 11 aliquis Bar. 16 congregationem o* promissa concordia Vf corr. Petschenig ) [*](7. Dat. die 12 Ian. 368. Edd. Bar. ad a. 368, 3; Haenel Corp. Leg. 223. 21 fine V, corr. a 22 animaduersionum occasionibus (uel animadnersorum occisionibus seu occasibus) Meyer: animaduersorum occasionibua V 25 romam V, corr. 02 ) [*]( XXXV. ) [*]( 4 )

50
excepta, ubicumque maluerint absque aliqua religionis iniuria, ut peregrinari potius quam exulari uideantur, proprio liceat iure uersari, Praetextate parens karissime atque amantissime. neque enim interest nostra, quem habitationis eligant locum, dummodo incentiuis dissensionibus ablatis firma sit rursus in plebe concordia. Data pridie Idus Ianuar. Triu. AA. conss.

(8.)

IDEM AUGG. OLVBRIO P. U. Tu quidem, sicut proximis litteris indicasti, enixissimo studio praestare uoluisti, ut nulla in urbe Roma possit esse discordia Christianorumque populus profunda in otio securitate gaudere. sed quantum Aginatii clarissimi uiri uicariae praefecturae scripta testata sunt, adhuc aliquantos placata miscere delectat extramuranisque conuentibus frequens strepitus excitatur, Olybri parens karissime atque amantissime.