Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

haec ego quamuis crebris iniuriis lacessitus tacere debuerim nec coniunctissimum fratrem regnique consortes tam fideliter admonere, tamen necessitudinem sanguinis stimulo taciti doloris anteferens hortor ac suadeo, ut haec, si fieri potest, emendatis in posterum moribus corrigantur ac diuina iracundia, quantum re proditur, excitata uotorum sedulitate placetur. accipite a me summum simplicitatis indicium: idcirco hoc clementiae uestrae insinuandum putaui, ne me uelut gratulationis occultae faceret apud quemquam taciturnitas ipsa suspectum neue quis crederet me talibus factis praebere consensum et, qui saepe ne acciderent commonuerim, postea quam commissa sunt non dolerem. nam quis esse possit expers doloris, qui se meminit Christianum, tantam subito perturbationem religionis inductam, ut omnem catholicae fidei statum necesse sit fluctuare?

erat inter episcopos causa, quae collato tractatoque consilio deberet absolui; missi ad sacerdotes urbis aeternae atque Italiae utraque ex parte legati; expectabatur ex omnium auctoritate sententia informatura regulam disciplinae (integrum nempe esse debuerat neque quicquam nouari, dum definitio deliberata procederet): cum interea mirum quoddam praecipitium festinationis exarsit, ut non expectatis litteris sacerdotum, qui fuerant mutua partium legatione consulti. non examinatis rebus in exilium truderentur antistites animaduersioni prius dediti quam sententiam iudicii episcopalis experti. denique quam inmatura illa damnatio fuerit, res probauit; namque hi, quorum expectabatur auctoritas, pacifica Iohanni episcopo communione permissa sanciendam concordiam censuerunt nec quemquam putarunt [*]( o 2 <a> maioribus Bar. 3 ego Car.: g (= ergo) V 5 consortem Bar. 9 placeatur V, corr. os 11 facere V, corr. 02 12 et 30 quenquam V 14 dolorem V, corr. o: dolere cod. Angelic. 15 posset Bar. 26 animaduersionis Y, corr. 02 dediti quam bis Y, corr. Meyer: alteri dediti adscripsit au ■(= auditi) oJ, addicti quam Car. sententia V, corr. 02 27 illam Y, corr. os 28 probabit Y, COlT. Bar. 30 concordium V, corr. 02 )

88
ante iudicium consortio repellendum.

quid nunc aliud superest, quam ut catholicam fidem schismata in diuersum dissociata dilacerent, quam ut haereses communioni semper inimicae ex tanta gestarum rerum uarietate nascantur, ut iam populo paene non debeat imputari, si forte in dissonas partes sectarum diuersitate discedat, cum ex auctoritate publica discordiarum materies sit praemissa et fomes quidam nutriendae seditionis animatus ?

quod ne in magnam aliquam generis humani perniciem recrudescat, uota facienda sunt, ut ad humanas prolapsiones patiens deus rem male gestam prosperet ac secundet. nam, quantum in nobis est, possumus timere, quod gestum est: quantum ad pietatem semper placabilis dei, non erit meriti impunitas indulta sed ueniae.