Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nam cum statuta caelestia per me essent recitata populis et edictis ex more ubique positis publicata, tantus fauor et laetitia totius extitit ciuitatis, ut sibi et religionem redditam et praestitam quietis securitatem omnes gratulatione congrua testarentur.

interiecto itaque biduo urbem supra memoratus uenerabilis episcopus omni occurrente plebe ingressus est, sicut serenitas uestra constituit: officii quoque mei obsequia minime defuerunt. nec iam aliqua dissensio remanet populorum, cum omnes diuino iudicio et maiestatis uestrae acquieuerint uoluntati.

cessantibus igitur studiis unum omnes, quod praecepto dei admoniti statuistis, sentire coeperunt atque acclamationibus, quae subiectae sunt, gaudii sui causas plebs Romana testata est ac serenitati uestrae gratias in dies singulos agere non desistit, quorum prouisio sicut pacem orbis tuetur, ita quietem urbi restituit populoque concordiam.