Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quoniam ergo recte hunc post tot admissa urbe constat esse depulsum, ad quam eum accedere non debere et clementiae nostrae et episcoporum uidetur statuisse iudicium: Bonifatium uenerabilem uirum episcopum, ad cuius moderationem auctoritatem nostram recte censuimus esse iungendam, Symmache parens karissime atque amantissime, sublimitas tua urbem ingredi debere nos statuisse cognoscat, ut sub eius gubernaculis religiosae legis reuerentia moderatione solita compleatur. Data III. Nonas April., accepta VI. Id. April.
Quaecumque deo auctore firmantur, merito diuino pietatis uestrae iudicio proferuntur. nuper namque cum ad me famulum uestrum sacra clementiae uestrae emanasset auctoritas, qua omni ambiguitate summota uenerabilis uiri Bonifati episcopi maiestas uestra sacerdotium roborauit, tam grata uniuersis quae iussa [*]( 3 eulalius Y, corr. Meyer: culalii o2, per Eulalium Bar. 8 collegerat Bar.: collectuerat V, collecta erat p 11 probabit r, corr. Bar. 12 principuia V, corr. 13 ego V, corr. p2 urbe Y, corr. p2 t9se per errorem Olll. Met/er depusum V, corr. o 21 acc Y ) [*](84. Dat. post diem 10 Apr. 419. Kdd. Bar. ad a. 419, 34; Iuret. Auct. Symm. n. 31; Sciopp. et l\'ar. X 83. 2c> bonifaci 1\' )
nam cum statuta caelestia per me essent recitata populis et edictis ex more ubique positis publicata, tantus fauor et laetitia totius extitit ciuitatis, ut sibi et religionem redditam et praestitam quietis securitatem omnes gratulatione congrua testarentur.
interiecto itaque biduo urbem supra memoratus uenerabilis episcopus omni occurrente plebe ingressus est, sicut serenitas uestra constituit: officii quoque mei obsequia minime defuerunt. nec iam aliqua dissensio remanet populorum, cum omnes diuino iudicio et maiestatis uestrae acquieuerint uoluntati.