Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et liggurus quidem uel etiam laggurus, si ipse sit ligyrium, rursus ex quo sit loco, nescitur a nobis. arbitrati sunt autem eum de superiore esse Thebaida, propter quod affirmant aliquos lapides ex lapide hoc in aede Asclepii, quae sic appellatur, in Memphi Aegyptia reperiri. in quibus sunt ueluti notae intermicantes, non sicut ophitae, sed habentes puncta iuxta cerinum lapidem sic uocatum. puncta sunt uiridantia ita, ut intellegamus in profundo lapidis huius uenam esse lectissimam.

sed et adhuc lucidius et speciosius haec petra uidetur sumpsisse cognomen; explanatur enim liggurus a quodam animali, quod liggium nominatur, habens colorem pulli bubali uel buculae rufae, cuius cauda modica est et habet puncta quaedam uiridantia: propter quod et lapis liggurus idem liggi cauda uocitatur.

ego autem uehementer ammiror, cur scriptura diuina curans ad ornatum decoremque pulchritudinis regalium sertorum et uestimentorum pontificalium uti lapidibus pretiosis et nonnullorum, qui multum erant noti manifestique, commemorans [*]( 1 masagete V 4 LIGIRIO ligirii V 5 phisiologis V, altera i ex o O corr. 7 inuenimus scripsi: inueni I m V, inueni modo a Fogg. (εδρομεν aÈ Ep.l) Laggurium Fogg.: laugurinum V, ).arfxo6piov uel λαγγουριον Ep.t 8 Ligguriutn Fogg.: ligguriorum V, Xoppiov Ep,t 9 ligirium V 12 quidam V, corr. Fogg. (ἐπειή αὶ ϑεĭαι γραϕαὶ Ep.t) liggirium V, correxi 17 ophite V: in ophitg a 23 cauda V, corr. Fogg. 24 ligurus Y, correxi liggii Fogg. 28 multorum V, corr. Fogg. )

753
(carbunculi dico et smaragdi, amethysti et achati. berylli et chrysolithi) in horum dinumeratione lapidum non meminerit hyacinthi, cum sit lapis iste clarissimus adeoque pretiosus atque mirabilis, ut animaduertamus, ne ligyrium forsitan hunc diuina scriptura cognominat.

hyacinthus autem species habet diuersas; quanto enim quis inuenitur colore profundior, tanto est aliis necessarior. hyacintho uero uel callaino purpureus color est aliquanto consimilis; unde diuina quoque scriptura ex hyacintho purpuraque pontificalia uestimenta dicit ornari. et praecipuus quidem lapis hyacinthus thalassites appellatur, eo quod tranquilli maris similitudinem referat. est et alius, qui uocatur rhodiaeus, alius oppalius, rursus alius perileucius. inueniuntur autem lapides isti in interiore barbarie Scytharum.

Scythiam uero soliti sunt ueteres appellare cunctam septentrionalem plagam, ubi sunt Gothi et Dauni, Uenni quoque et Arii usque ad Germanorum Amazonarumque regionem. illic igitur interius in deserto huius magnae Scythiae conuallis est profundissima, hominibus prorsus imperuia: montibus namque saxosis hinc atque inde uallatur, ita ut si quis desuper a summitatibus montium tamquam de muris aspiciat, solum conuallis peruidere non possit sed a profunditate caligo tenebrosa ueluti chaos alicuius occurrat.

igitur qui mittuntur a regibus iuxta commanentibus ad istorum lapidum perquisitionem, secundum dispensationem necessitatis sibi commissae iugulant agnos et excoriante dimittunt desuper e saxis in illud chaos conuallis inmensum lapidesque, ut ferunt. agnorum decoriatorum carnibus adhaerescunt. aquilae uero in petris [*]( 8 Exod. 28, 5 ) [*]( 1 fort, achntis 2 crhisoliti V 3 hiacinthi V et sic semper per i 5 cognominet Fogy. 9 ornari ex ordinari V 13 sq. scitharum stihiam V 15 Uenni] Uanniani regni (Plin. n h. 4, 81) mentionem facit Fogg., addens tamen fortasse Hunni restituendum 16 arii V: \'fortassis Abii\' Fogg. coll. Ptolem, vi 15 ad om. a Fogg. amazanorumque ex amazonorumque V 17 schithie V 20 sumitatibus V 22 ω̂ϭπερΤ: χάοϚFp* nituntur V, corr. o2 (ot άπεϭταλμένοι Ep. 2) ) [*]( 48* )

754
sursum morantes accepto carnis odore descendunt eductosque decoriatos agnos exedunt et lapides illic in summis montibus remanent. damnati ergo, qui per huiuscemodi capturam ad inquirendos praedictos lapides diriguntur, intuentes, ubi sint ductae agnoram carnes ab aquilis, eunt illuc et inuenientes lapides afferunt.

omnes autem lapides isti. cuiuscumque sub diuersitate coloris existunt, cum sint pretiosi, tamen hanc habent efficaciam, ut superpositi carbonibus ignis uehementibus ipsi quidem minime laedantur, carbones autem protinus extinguunt. non solum autem hoc, sed etiam tollens quis ex his lapidibus et inuoluens diligenter in orario uel in aliquo linteo ponensque super carbones ignis manu retinens ipse quidem calore cruciabitur, linteum uero, quo lapis estinuolutus.

nullo modo laeditur aut aliqua ustione uexatur. fertur autem lapis iste utilis esse mulieribus, quatenus onere partus absque difficultate liberentur. phantasias autem pellere similiter dicitur.

DE LAPIDE ACHATE. Achates autem lapis est aestimatus esse perileucius, qui post hyacinthum lapidem ponitur. est autem specie mirabilis, colore caeruleus, exteriorem circulum habens album. et hic circa Scythias inuenitur. est autem in lapidibus istis achates colore leonino, qui cum aqua tritus et inlitus super loca, quae morsu contracta sunt uiperae uel scorpii ceterorumque serpentium, uenena depellit, dico autem achatem, qui leonis speciem praefert.

DE LAPIDE AMETHYSTO, Amethystus lapis. est erga suum circulum flammiferum quiddam profundius micans. splendor autem eius est albidior, e medio corpore ueluti uini flaui speciem referens. qui forma diuersus et hic, ut opinor, in [*]( 4 sunt a Fogg. 5 post ducte del. sunt V erunt 1\', corr. a 6 autem om. Fogg. 7 assistunt Fogg. 10 extinguuntur Fogg. (τούς81 avd-paxoc sβεννύουϭινEp.1, xαταϭβεννύοaϭινKp."1) 12 retines V, corr. Fogg. 14 nullo sctipsi: est nullo V, et nullo Pogg. 16 diflfuleultate r, corr. a fantasios V 19 perileutius V: περίλς Ep.1 post Y: plJr Fogg. (o? 6no xov ύάxινϑονεύρίϭxεπαιE\'p.l) hviacinthura 1" 27 micat V, correxi (ϕλογίϚν esn Ep.1) )

755
Libyae montibus gignitur. alter enim hyacintho mundissimo similis est, alter uero amphicochlo. fit autem ipse in parte Libyae circa litus maris. hi uero, qui fabulis credunt, aiunt eum praecidere tempestates et pluuias, cum australes uenti perflauerint.

DE *LAPIDE CHRYSOLITHO. Chrysolithus lapis, quem nonnulli chrysoberyllum uocauerunt, auri fulgorem praefert, fit autem in puteali petra: sic appellatur locus ad litus Achaemenidis Babylonis. nominant autem et Babylona et puteum illum petrae Achaemenida, quod, inquiunt. pater Cyri regis Achaemenens uocabatur, ut scriptores aliqui retulerunt. est autem et chrysoprasus lapis: hic stomachicis et colicis nec non et coeliacis tritus et epotus saluberrimus approbatur.

DE LAPIDE BERYLLO. Beryllium lapis glauci, id est caesii, coloris est, marinae tincturae similis et aeris, amethysti et paederotis habens speciem et aquatioris, id. est albidioris, hyacinthi. fit autem ad ima montis, qui uocatur Taurus. si quis autem uoluerit hunc ei aduerso solis opponere, uidetur ueluti uitrei minuta intrinsecus habere perlucida. alia autem beryllus pupillis oculorum draconis est similis. alia rursus est beryllus ueluti coralli speciem magis exhibens. haec autem beryllus iuxta ufam Eufratae fluminis uisa est.

DE LAPIDE ONYCHIO. Onychium lapis flauum nimis ostentat colorem. delectari uero lapide isto ferunt regum nuptas et diuitum, quae in pocula sua transferentes utuntur hoc lapide. sunt autem et alii, onychitae qui aequiuoce nuncupantur, id est non ueraciter, similes cerae, quae coloris est melle!. [*]( 2 amphicochli V, corr. Fogg. (άμϕιόχλψEp.t) parte scripsi: partes V 3 circus V, corr, Fogg. 6 cahiaoLito Clirisolitas V 7 chrisoberyllam V 8 achemenidis V 9 babilonia V, corr. Fogg. (Βαβυλ̀ώνα EpMUp.*) 10 achamenide V, corr. Fogg. (\'A/atfitvtoa Ep.7) achameneus V 12 chrisoprasus V 14 glaucus Fogg. caesii coloris est om. Fogg. 19 uitrum Fogg. (ϕαίνεταιω̒̕̕̕̕ς δελος xέγχρουςεχωνε̆νδοϑεν 0 διαυγεĭϚ Ep.I) 21 coram F\'ogg.: corallis V, ojxoia xvjcq) Ep.1 spm V 22 autem om. Fogg. περὶ τήν ε̆έͅοδον Hp.l eufratc V: Euphiatis Togg. 24 nuptiae V, corr. Fogg. (τάς νύμϕας Ep.1) 27 similes V sed litteris sim traductis lineolis deletis )

756
quidam hos aiunt ex guttis aquae consolidari. onychitas autem naturali ratione cognominant, eo quod ungues urbanorum uirorum instar sunt marmoris quadam mixtione sanguinis obrubescentes. unde nonnulli lapidem marmoreum, qui est ex loco Docimii, onvchiten falso nomine uocitant ob albedinis puritatem.

Haec igitur duodecim lapidum. qui in superhumerali tunc imperati sunt annecti pontificis, ex diuersis auctoribus, qui de naturis horum dixere lapidum, constat inuentio; quorum, sicut inuestigare potuimus, tam species quam loca nec non et potentias inspectionis eorum interim breuiter adnotantes singulorum lapidum nomina consequenter expressimus.

Hic iam nunc quaeritur, quibus modis eum ordinem consequentiae, qui est certissimus et congruens, approbemus. nam per duodecim tribus duodecim lapides apponi iussi sunt. ita ut unus lapis uni tribui coaptaretur et ad singularum nomina decernantur singuli lapides. et si quidem declarasset iussio, cui tribui quis lapis aptetur, nulla prorsus inquisitio superesset ad indagandam definitionem diuinitus ordinatam, sed ad exponendam nobis uim lapidum tantummodo studiosa relinqueretur intentio:

nunc autem non est determinatum sed simpliciter in duobus locis horum lapidum consequentiam et compositionis eorum speciem fateamur adscriptam, sicut in rationali, quod super pectus ponebatur pontificis, et superhumerali per duos anulos aureos in eo disposito.

qui anuli per extremitates suas rationale in medio continebant, rursus annexis superioribus anulis, qui erant in superhumerali pontificis in utraque humeri parte conserti. nam et superhumerale, cum esset unum per circuitum. uno prorsus orificio claudebatur, habens uittam hyacinthinam auro complexam [*]( 1 aquis V, corr. Fogg. 2 urbanorum ex barbarorum Y 3 quodam V, corr. Fogg. 4 obrubescit V, corr. Fogg. 5 onychitein Fogg. 16 singulorum Y, corr. Fogg. 19 diffinitionem V 25 dispositos V. correxi 28 post parte del. hu V man. 1 30 hiacincthinam V )

757
et hinc a dextris unum anulum et a sinistris alterum, per utramque humeri partem prominentes, anulos ad iugulum pontificis innuentes, qui rursus ex utraque rationalis parte spectabantur appositi, ita ut perinde conecterentur et coaptarentur in sese, per duos scilicet anulos rationalis et duos anulos snperhumeralis, ubi erant catenulae aureae desuper imminentes.

hoc autem rationale, sicuti dixi, habebat duodecim lapides sibi congruenter insertos atque compositos quadrato ordine, qui sic intertexti probantur, ut est subter anuexum. primus ordo atque superior a laeua parte pontificis uersus ad dextram hos lapides habebat appositos: sardium, topazion, smaragdum.

oportet enim et hoc diligentius annotare, unde scilicet incipiebat compositio et ubi iterum desinebat, sciendumque quod iuxta Hebraicarum elementa litterarum ita compositiones istae fiebant: scribunt quippe Hebraei a sinistris ad dextram cuiuslibet rei subiectum ordinem perducentes, ipsi uero manum subsequentem litteris a dextris habere uidentur ad laeuam. erant ergo super pontificis pectus a sinistris eius ordines ad dexteram perducentes.

primus ordo, sicut iam dixi, sardius topazius smaragdus; secundus autem carbunculus sapphirus iaspis; tertius ligurius achates amethystus; quartus, qui et ultimus, chrysolithus beryllus onychinus.