Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

eo uero modo, quo diximus de Neronianis, et de Domitianis aduertendum est. fuit enim Domitianus imperator post Uespasianum et fratrem suum Titum, qui uastabat Hierosolymam. amatores. autem uanarum rerum hi principes extiterunt, Nero scilicet atque Domitianus.

sunt et alii smaragdi, unus quidem in India nimis Neroniano consimilis, alter uero in Aethiopia. qui et in Phison flumine reperitur. unde diuina quoque scriptura sermoni nostro congruit dicens: Phi son: ipse est, qui circuit omnem terram Euilat. ibi inuenitur lapis prasinus. sed et carbunculum illic esse testatur.

hic autem Phison a Graecis quidem ludus fluuius dicitur, a barbaris uero et Euilaeis Barimanasi, ab Indis quoque et [*]( 24 Gen. 2, 11 sq. 5 bibrans V, corr. Fogg. 7 amigjblino V 9 oleum, quod post uasis repetunt Va, del. Fogg. aenei lr, corr. Dindorf nicenis V 18 anticum V 15 hanc smaragdi Fogg,: ad hanc srnaragdine V (έϕερεìv xb άvαγχαιότατον τοδ τμαράγδουEp.l) 19 uastajiit O Fogy, 20 hii V 22 ethipia V 23 repperitur r 28 euila eis barimanasi V: Euilaeis Paropamisi \'nempe Indis ad radices Paropamisi lIabitantibus\' Fogg. )

748
Bugaeis Ganges appellatur pluresque Graecorum scriptores Gangem fluuium nomine isto cognominant, qui permanat uniuersam terram Euilat; Euilaeos autem dicunt interiores Indos. circuit etiam Aethiopiam, quae uocatur occidentalis estque magna Aethiopia, et hinc in Oceanum labitur. propter quod et carbunculus lapis cursu fluminis huius attractus in locis proicitur, quae sunt circa Libyam, ubi nominati superius Aethiopes commorantur.

Aquilas autem interpres in Genesi lapidem -prasinum neque prasinum interpretatus est neque smaragdum sed Hebraica interpretatione usus in superficie et inueniens in Hebraeo nomen lapidis bodallin, quod septuaginta dixerunt: ibi inuenitur lapis prasinus, Aquila dixit: ibi inuenitur bidellium. est autem bidellium quoddam unguentum siue incensum, quod defertur ex India.

sunt autem differentiae smaragdi octo, quantum potuerunt singuli reperiri, naturaque eius cum sit uiridior et austera, tamen hi, qui sunt ex Aethiopia uel India, hepatis, id est iecoris, similitudinem referunt.

restat itaque iam nobis de monte illo, qui rigabatur aliquando uel a Nerone, sicut sermone uulgatum est, uel a Domitiano, in qua patria est situs, exponere. est enim introrsus in mari rubro quod sic appellatur, in ipso <in>gressu regionis Indorum. quarum gentium differentiae quam plurimae sunt.

olim quippe Indi in nouem regna fuerant disparati, sicuti fama celebratum est, id est Alabastrorum, Homeritarum, Azomitorum cum <A>dulitibus. Bugaeorum, Taianorum, Isabenorum, Libenorum, Dibenorum cum Ichthyophagis et Sirindibenorum cum Euilaeis, sed [*]( 12 sq. Gen. 2, 12 ) [*]( 1 bugeis V: \'numquid Buzaeis?\' Fogg., sed cf. infra u. 26 3 euileos V autem bis V, corr. a 4 etiam V: et Fogg. 5 estque V: atque Fogg. 6 cursu ex cursus V 14 ungentum V 16 reperire Fogg. 17 hii V 22 ingressu Fogg.: gressu V 23 qppe V 25 Homeritarum restitui, quamquam errauit fortasse interpres: homeritorum V dulitibus 1x, correxi 26 Liberiorum Diberiorum Fogg. 27 icthyopapagis Y Sirindibenoium scripsi (cf. p. 749, 2): sirindibenenorum V )

749
nunc multo plures sunt, quippe diuisi a societate, quam inter se prius habuerant, Dibeni ab Ichthyophagis et Sirindibeni ab Euilaeis. de his autem, cum rursus eorum ad loca uentum fuerit, historica narratione referimus. mons autem, de quo nunc nobis sermo est, tunc Romanis erat subditus.

Smaragdinum uero sic uocatur naturaliter insula modica, ex aduerso sita Beronicae, in qua portus est Indiae dirigens ad Thebaidam, quae a continenti terra Thebaica distat unius diei cursu, cum est nauigium prosperum, hoc est milibus octoginta. contigua est autem Beronice, quae sic appellatur. regioni Elephantinae nec non et Telmi, quae nunc a Blemyis obtinetur. corruerunt autem montis huius metalla suntque metalla alia in ipsorum barbarie Blemyorum iuxta Telmeos in montibus constituta, quae nunc effodientes barbari smaragdos incidunt. uis autem lapidis huius in speculandam faciem;

dicitur et ab his, qui fabulosa confingunt, praescius esse futurorum.

DE LAPIDE CARBOXCULO. Carbunculus habet speciem rubricae nimis acutissimae. nascitur autem apud Carthaginem Libyae, quae Africa uocatur. alii uero dicunt hunc lapidem sic inueniri: non uideri per diem sed per noctem; procul autem in modum lampadis uel carbonis ignis naturaliter scintillas emittere et hora quidem sicuti carbo ignis accendi, hora uero desinere, ita ut splendorem eius, qui hunc lapidem quaerunt, eminus intuentes ob hoc ipsum, quod per interualla comparet et rursus extinguitur, eum esse cognoscant pergentesque ad eius fulgorem ita reperiant. sed qui eum portat, eum latere non potest; nam quibuslibet uestimentis occulat, splendor extra uestimenta conlucet. unde et carbunculus appellatus est, ob hanc scilicet causam.

parumper autem et ceraunius ita [*]( 1 sflt V 2 icthiophagis Y 7 beronice Y 8 Thebaida Fogg. 10 beronice Y, Beronicae Fogg. 11 ab lemys V: a Blemis Fo g. 13 Barbaria Fogg. blemmj orum V Telmin aut Talmin Fogg. 18 acutissime V 21 lampadis scripsi (λαυπάδοϚ Ep. 1 Ep.2) : lapidis V sintillas Y 26 latere transitiue usurpatum, ut idem sit quod occulere (βασταϚόμενον ὸέa56votov διαλϑεὶνEp, S) 29 et F: et (qui> 02 )

750
lapis uocatus huic uidetur esse consimilis. dicunt autem ceraunium quidam et uinarium, quod instar uini flaui coloris existat. est nihilominus et Chalcedonius, quem sic appellant. et ipse specie proximus lapidibus istis, qui in isdem loci partibus inuenitur.

nec mirum, quod diuina scriptura Phison eum flumine esse pronuntiat, cum possit et in Africa reperiri. fluit enim Phison in mare iuxta regionem australem et occidentalem Oceanum. circuit Oceanus uniuersum orbem terraium sed in occidentalem eius partem Phison, ut diximus, influit et idcirco lapis iste in Libyae partes aduehitur. dicit autem scriptura diuina: fluuius egreditur ex Edem ad irrigandum paradisum, qui inde diuiditur in quattuor initia. nomem uni Phison: iste est, qui circuit omnem terram Euilat, ubi est aurum, et aurum terrae illius optimum; ibi est carbunculus et lapis prasinus.

DE SAPPHIRO LAPIDE. Sapphirus lapis t dicitur in modum purpurae, quam blattam uocitant, cuius est pressior species. multa uero genera sunt huius lapidis. est enim in ipsis regalis auri punctis intermicans: qui non adeo est mirabilis.

sicut purus ille lapis, qui per omnia purpurae specie renitet. et hic fortassis esse dicitur in India et in Aethiopia, propter templum Liberi patris apud Indos, quod habere dicitur, licet incredibile uideatur, CCCLXV gradus, omnes ex lapide sapphiro. in ornamentis autem suis et monilibus reges utuntur eo uel maxime, quia mirabilis est atque pulcherrimus et gratiosus. 27 unde et nonnulli uocauerunt eum monilis ornatum. pellit dolores: nam si teratur cum lacte, medela scabiosis et ulcerosis efficitur linitus super loca, quae fuerint uulneribus [*]( 11 sqq. Gen. 2, 10-12 (LXX) ) [*]( 1 uocatur T* oJ, corr. Fogg. 4 hisdem V 7 repperiri V tison V T 11 eadem Fogg. 12 irrigandam V 17 dicitur corrupte T: \'supple lncere, -splendescere\' Fogg. (λίϑοϚϲάπϕειροϚπορϕυϚων ώϚβλάττηϚπορ- ϕύϱαϚ τήϚ μελ̀αίνηϚTO είδοϚ Ep.1, σάπϕειροϚπορϕυρίϚωνμένέστινFp.2) 20 punctus 1x, corr. Fogg. (ϰρυaτιήϚEp.l) )

751
asperata. scriptum autem est in lege uisionem Mosi in monte ueluti super lapide sapphiro fuisse declaratam.

DE LAPIDE IASPIDE. Iaspis est lapis uelut speciem smaragdi referens, qui apud ostia Thermodontis fluminis inuenitur et apud Amathunta: non quae in Cypro est, sed naturaliter Amathusiorum generatio multiplex habetur. hic uero lapis hanc habet speciem: sub smaragdo est interuirescens sed obtunsior et obscurior* interiusque corpus habet uiride ad instar aeruginis aeris. delectantur autem phantasiae, id est speculationes, huic insidere, sicut asserunt. qui fabulosa commemorant.

est et alia iaspis albidior quam mare, flore uero tincturaque pressior. alia uero in speluncis Idae montis, qui est in Phrygia, reperitur similis sanguini cochleae, sed lucidior magis et ueluti similior uino et amethysto rubicundior. non enim sunt unius coloris eiusdemque potentiae, sed alia quidem rarior est et albidior quam aer fumi, <nec> nimis effulgens nec impar, item caeruleae uibrationis, ueluti si tempore hiemis de terra uapor aut nebula au.stro desinente consurgat. alia. quae glaciei similis est, ab his, qui fabulosa fingunt, phantasiis dicitur esse remedium. repertum est autem ab Hiberis et pastoribus Hyrcanorum, qui circa Caspium -solum lacumque consistunt.