Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

omnem, quae est cum tua beatitudine in Christo fraternitas, et nos et qui nobiscum sunt multis salutamus annis. [*]( 2 multis ..habitatorum scripsi: multorum .. habitatorum V, id quod uix recte Tltielius tribuit interpreti geneliui absoluti Graeci ntmis tenaci; multis .. habitatoribus 02 3 sese oJ: esse V 12 a addit Labb, 14 sqq. locus corruptus; omnibus bonis pretiosius .. diebus <solliciti sumus) bonum nuntium detis atque < ab) amantissimo .. dignemini Thiel; omnibus nobis pretiosius est, de quo maxime noctibus et diebus anxii sumus, audire/ bonum nuntium de his qui. *. • quare ab> amantissimo Hariel 17 letos V, del. 0 18 omnia pulchr. decora V, corr. Thiel )

743

(243. ) EXEMPLUM EPISTOLAE IUSTINIANI UIRI ILLUSTRIS.

Diligenter apostolatus uester cognoscit, quanto fidei calore filius uester serenissimus imperator nosque fuimus ab initio: numquam cessauimus agere, quae pertinebant ad firmamentum religionis diuinae.

pro qua re nuper etiam reuerentissimos sacerdotes Romam direximus, -ut integrum componeretur de capitulis, quibus ad ea dubietas uertebatur. sed ignoramus, quae difficultas prouenerit, ut minime sopirentur hactenus ea, quae uidentur esse leuissima.

salutantes ergo uestram reuerentiam petimus, ut nulla praebeatur occasio, de t e q>ua quisquam possit ambigere, sed habentes prae oculis iudicium maiestatis supernae modis omnibus festinare dignamini.

(244.)

DOMINO UENERANDO FRATRI ET CONSACERDOTI DIODORO REURENTISSIMO EPISCOPO EPIPHANIUS IN DOMINO SALUTEM. Gratiam praestans potius quam sumens dominus a Samaritana bibere [*]( 17 sqq. cf. Toh. 4, 6 sqq. ) [*](243. Dat. a. 520 post diem 9 Sept. Edd. Car. P 555; Bar, ada. 521, 3; Collect, Concil.; Thiel 957. 2 EXHXP V 3 cognouit Car. quanta V, corr. p 9 sopiretur V, corr. o2 11 peto V, corr. Bar. te qua scripsi: tua V (occasio <qua> de tua quisq. poss. ambo <uoluntateN Car.) 1B dignemini Car. ) [*]( 244. Liber de XII gemmis rationalis summi sacerdotis Hebraeorum ab Epiphanio Constantiae episcopo Graece conscriptus ipse aetatem non tulit exceptis duabus epitomis satis breuibus, de quibus conferas JJindorfittm in Epiphanii editione IV1 p. XVIII (Ep.1 — Dindorf l. c. p. 225 sqq.; Ep.2 = ibid. p. 233 sqq.); e quibus epitomis breuior (Ep.2) est Anastasii Sinaitae, qui haec Epiphanii excerpta recepit inter Quaenliones (c. 40 et 45). multo maioris pretii est uersio Latina, quae in codice V eiusque propagine tradita atque in fine mutilata ad ipsam tamen Auellanam collectionem minime pertinere sed ei posteriore tempore casu quodam addita uidetur. edidit eam primus Franciscus Eogginius Romae a. 1743 usus codice a; Fogginii editionem repetiuit Dindorfius l- c. p. 169 sqq. Prooemii l$ 1-5 aliam uersionem Latinam exhibet Faatndus pro defens. in capitul. IV c. 2 (Migne F. L. 67, col. 617 C sqq.) )

744
postulabat, ipse fons salutis existens, et iuxta puteum quidem sedit <et> ex itineris labore fatigatus est, ut consequens ueritatis argumentum corporalis suae praesentiae nequaquam prorsus excederet, ut ubique simul humanae naturae, quam condidit, propria largiter dona concedens, nunc eam quidem dignanter assumens, nunc etiam id, quod eius est, ueraciter asserens nec non et curam eius ac prouidentiam gerens.