Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

magnum est sanctae et incomprehensibile mysterium trinitatis: deus pater, deus filius. deus spiritus sanctus trinitas indiuisa, et tamen notum est, quia proprium est patris, ut generaret filium, proprium filii dei, ut ex patre patri nasceretur aequalis, notum etiam quid sit proprium spiritus sancti.

proprium autem filii dei, ut iuxta id. quod scriptum est, in nouissimis temporibus uerbum caro fieret et habitaret in nobis, ita intra uiscera sanctae Mariae uirginis genitricis dei unitis utrisque sine aliqua confusione [*](20 Ioh. 1, 14 ) [*](1 unum VHisp. et codd. H quotquot excussi: unus Paris. 3837 teste Thielio multiplicabitur hlh27i3 3 seiungit h1h2h3h6h7h10d2 4 ille H (ecceptis hsla9) secretae .. impenetrabilique Gonz, 5 <uisibilium> uel i 6 profanandi uisionem V gerere Gonz. diuina H (except is hWd2) archana YH 10 etsi VHisp.: si H admittit Hi: admitti V. ad- mittat Gonz. 11 amittit Gonz. essentiae Vh4h5h7h10d2: essentia h1h2h3h, scentia h6, essentiam Hisp. teste Gonzalezio et hs nec non ante corr. 7i9, essentiae separationem Hispanae cod. Aemilianensis a Gonz. adhibitus et i 12 ut Hisp. H: om. V 13 denegetur VHisp.: generetur H 14 sanctum Gonz. 17 est Hisp. hsh9: om. V et (exceptis hsh9) H ut generaret filium proprium Hisp.H: Oln. Vh1 18 aequali h1h2h3hh6h7h10d2 notum etiam quid (quod h:Į, que hW}) sit proprium spiritus sancti YH: proprium spiritus sancti ut de patre et filio procederet sub una substantia deitatis Hisp. et in ras. h7 man. 2 (etiam ueteres Hadrianae edd.) 19 autem VH: quoque Hisp. 19 dei om. Gonz. ) [*]( XXXV pars 8. ) [*]( 46 )

720
naturis, ut qui ante tempora erat filius dei, fieret filius hominis et nasceretur ex tempore hominis more matris uuluam natus aperiens et uirginitatem matris deitatis uirtute non soluens.

dignum plane deo nascente mysterium, ut seruaret partum sine corruptione, qui conceptum fecit esse sine semine, seruans quod ex patre erat et repraesentans quod ex matre suscepit. nam unde iacens in praesepio uidebatur in caelo, inuolutus pannis adorabatur a magis, inter animalia editus ab angelis nuntiatus, uix egressus infantiam et annuntians mysticam sine instituente doctrinam, inter rudimenta annorum puerilium edens caelestium signa uirtutum?

idem enim deus et homo, non, ut ab infidelibus dicitur, sub quartae introductione personae sed ipse dei filius deus et homo, idem uirtus et infirmitas, humilitas et maiestas, redimens et uenditus, in cruce positus et caeli regna largitus, ita nostrae infirmitatis ut possit interimi, ita ingenitae potentiae ne possit morte consumi.

sepultus est iuxta ld, quod homo uoluit nasci, et iuxta id, quod patri erat similis, resurrexit: patiens uulnerum et saluator aegrorum. unus defunctorum et uiuificator obeuntium, ad inferna descendens et a patris gremio non recedens. unde et animam, quam pro communi conditione posuit, pro singulari uirtute et admirabili potentia mox resumpsit.

haec ita esse nec ullam dubitationem oportere recipere, id est ne dominus noster Iesus Christus aut inter corporis passiones deus non esse crederetur aut ne deus tantum, non etiam homo, inter opera mirabilium stupenda uirtutum proposito [*]( 1 filius fieret trsp. Gonz. i3 (filius om. i2) 2 ex VH: in Hisp. 3 natus aperiens (apperiens V) VHi: non aperiens natus Gonz. uirtutem h2h3h4h6h7h10d2 4 plane VHisp. h*h9: placere H (exceptis hsh9) nascentem h1h2h3h4h5h7h10d2 7 unde VH: om. Hisp. 9 nunciatus V H (nuntiatis h2, nuntiatur kG et 1£9 man. 2, nuntiabatur hsh9): nuntiatur Hisp. 10 mystica H doctrinam Hisp.: doctrina VH 12 quarta H (exceptis laeh9) 16 possit utroque loco VHi: posset Gonz. ingenite (uel ingenite) Vihsh9 et in ras. h*: ingenitate ceteri codd. H (ingenita kG, ingenuitate h4), ingentis Gonz. 19 obeuntium om, Gonz. 21 quam communi Gonz. condictione Gonz, 24 dominus VHi: deus Gonz. inter opera passionis Gonz. )

721
nos duorum apostolorum informauit exemplo, deum esse Christum dominum nostrum Petri fide, hominem Thomae dubitatione declarans.

quid enim intererat, ut quem se homines dicerent discipulos suos uellet inquirere, nisi ut respondente Petro: tu es Christus filius dei uiui notum faceret non hoc de carne et sanguine proditum sed patre deo inspirante reuelatum et per testimonium laudatae responsionis fides patefactae fieret ueritatis?

quid intererat, ut apparente post resurrectionem domino Thomas tantum aut deesset ceteris aut solus ambigeret, nisi ut mundus crederet quod ambigens discipulus explorasset, ut, dum unius manibus se pateretur tangi. ab uniuersitate fidelium, quid esset, possit agnosci? non ergo ad improbandum discipulum interposita est dubitatio sed quaesita posteritatis instructio.

anne aliud spectat, quod se idem dominus Cleopae cum alio discipulo, cum ad Emmaum tendentes de se loquerentur, inseruit et, quamquam de resurrectione domini per mulieres, quae primae ad monumentum conuenerant. agnouissent, tamen, ut per eorum dubitationem daret credendi futuris saeculis firmitatem, incipiens a Moyse et omnibus prophetis oportuisse pati Christum et ita intrare in gloriam suam interpretatus ostendit et per passionem humanam naturam et diuinam in eo esse per gloriam?

multiplicibus haec sanctarum scripturarum insinuantur exemplis nec apud religiosam conscientiam tuam, uenerabilis imperator, . tamquam ignota dicuntur. fides enim ipsa, quae a te constanter asseritur, tibi reddit hoc muneris, ut sensibus tuis et affectum sui inserat et scientiam, per quam diligentius asseratur, [*]( 5 Matth. 16, 16 8 sqq. cf. Ioh. 20, 24 sqq. 14 sqq. cf. Luc. 24, 13 sqq. 19 aqq. Luc. 24, 27 et 26 1 esse se h1h2h3h4h10d2i1i2, se esse i3 3 dubitationem h1h2h3h4h6h7h10d2 declarat Gonz. se <esse> Gonz. 5 notum faceret VH: fateretur Hisp. 7 fidis Vh1h2h3h7h10d2 8 quid VB (quod hWl): quid etiam Hisp. 9 dominum H (domino hO, om. h6) esset H (exceptis h*h9) 11 discipulus Hisp. H: disci V 12 posset Gonz, 13 implorandum H 14 spectat Car.: expectat VHHisp. 15 cleophe 7ts, Cleophae Gonz. 16 de solo quaerentur (quaererentur hi) hWhWh10 20 oportuisset h1h2h3h4h6h7h10 23 insinuantur Hisp. H: testificantur V ) [*]( 46* )

722
infundat. et tamen interest dispensationis mihi creditae, ut ego quoque uel apud scientes nota non taceam, ut succedente sibi per uices temporum catholicorum praedicatione sensuum.

quod indeficienter asseritur, sine fine credatur. latius haec, quae ad deitatem humanitatemque domini nostri Iesu Christi pertinent et in eo unitas duas sine confusione naturas, potui secundum ueterum definita disserere, si esset aduersum eos, qui his dissentiunt, disputandum. sed cum in manibus omnium sint et synodica constituta et beati papae Leonis dogmata, perstrinxisse potius pauca quam euoluere credidi conuenientius uniuersa.

nunc uero agnoscere satis est et cauere ita proprietatem et essentiam cogitandam, ut sciatur quid personae, quid nos oporteat deferre substantiae. quae qui indecenter ignorant aut callida impietate dissimulant, dum omittunt quid sit proprium filii, trinae tendunt insidias unitati. sed si quae praedicta sunt ualidis teneantur fixa radicibus, nec a paterna traditione receditur et constanter quaestionibus obuiatur. Data VII. Kal. Apr. Ualerio u. c. cons.

(237.)

HORMISDA EPIPHANIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITNO. Multo gaudio sum repletus, quod circa ecclesiae pacem et sanctissimi imperatoris et dilectionis tuae tale studium, quale litteris [*]( 3 sensuum VHispaensum H (sensu hsh9, sensuum h\'J man. 2). sensim editiones Hadrianae 6 potuissem Thiel 10 euoluerem H (exceptis hslni conueniens Gonz. 12 cogitandumH 13 deseruire Gonz. indigenter Gom. 14 quid VHi3: quod Hisp. (excepto i3) 15 trinae V Gonz.: trinitate H (trinitatem d-, in trinitate hsh\'J et man.2h\'J), in trinitate i praedicata Hisp. (praedicta i3) 17 Data etc. otn. Hisp. VII V: VIlI H 18 u. c. H: onl. V 287. Dat. ut ep. H36. Epistulam ex Auellana coJlectione primus edidit Car. P 560, quem secuti sunt Bar. ad a. 521, 18; Fronto Ducaeus in editione Ioh. Zonarae commentariorum (Lut. Par. 1618) p. 665; Collect. Concil.; BT I 141; Thiel 970. extat praeterea in collectione Hispana (ed. Gonzalez II n. 93 p. 150), ex qua transiit in Pseudoisidorianam (ed. Hinschius p. 691). Hisp. = consensus editionis Gonzalezii (= Gonz) et communis lectionis codicum i (i1 = Uatic. 1341, i2 = eatic, 630, i3 = Uatic. 3791). 20 Honnisdae papae ad Epiphanium Constantinopolitanum episcopum. Dilectissimo fratri Epiphanio episcopo Hormisda Hisp. )

723
[*]((237.)Επlστολή \'Opμισδοu 1tpό<; \'Επlϕάνlον. \'OppsSa? \'Επlϕανιψ έπσϰόπψ Κωνσταντlνοuπόλεως. ΙΙολλγ̅,ς ὲπλγ́,σϑην χϰpα̅ς, Õtt Tcspi trw ειήνην τής ὲϰϰλησιας XCXt to6 Graecam epistulae 237 uersionem insertam actis synodi a. 536 Constantinopoli habitae edd. Binius, Concil. gener. ed. 2 (1618) II 1, 721. Fronto Ducaeus in editione Ioannis Zonarae commentariorum (1618) p. 665; Collect. Concil.; Thiel 970. codices adhibui eosdem quinque aeogh, quos enumeraui p. 163. 3 άpχlεπlσϰόπψ) gh 4 ϰαι aeo: om gh )
724
indicasti, legatorum quoque meorum assertione cognoui. manifesta enim hinc supernae misericordiae documenta produntur, quando et mundani principes causas fidei cum rei publicae ordinatione coniungunt et ecclesiarum praesules, quod ad dispensationem suam pertinet, officii memores exsequuntur. talibus indigebat post discordiae procellas religio Christiana rectoribus, qui compressis prouida dispositione turbinibus diu peregrinatam pacem depulsa tempestate reducerent et in futura post saecula propositi sui exempla tendentes sibi adscribendum indubitanter ostenderent, quicquid deo placitum posteri pro sua imitatione fecissent.