Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

reuoluantur piis mansuetudinis uestrae auribus decreta synodica et beati papae Leonis conuenientia sacrae fidei constituta: eadem inuenietis in illis, quae recensetis in nostris. quid ergo est post illum fontem fidelium statutorum quod amplius, si tamen fidei terminos seruat, quamlibet curiosus scrutator inquirat? non opus aut adiectione plenis aut institutione perfectis, nisi forte mauult quisquam dubitare quam credere, certare quam nosse, sequi dubia quam seruare decreta.

nam si trinitas deus, hoc est pater et filius et spiritus sanctus, deus autem unus, specialiter legislatore dicente: audi Israel, dominus deus tuus deus unus est: qui aliter habet, necesse est aut diuinitatem in multa diuidat aut specialiter passionem ipsi essentiae trinitatis impingat, et, quod absit a fidelium mentibus, hoc est aut plures deos more profanae gentilitatis inducere aut sensibilem poenam ad eam naturam, quae aliena est ab omni [*]( 2 Ioh. 3, 13 20 Deuter. 6, 4 ) [*]( 5 iam VHisp.: etiam H 6 <est\'. ea Gonz, praedecessoribus Hisp. (excepto il) 7 praedicata Hisp. (excepto t3) H (ezcepto d2;: praedicta Ft3dJ 12 inuenientis h1h2h3h6h7h10, inuenientes h4h5 14 quod H: quid Hisp., qui V terminos Hisp. H: temiinu* V 15 stuta. tor V opus aut adiectione (abiectionem d2, adiectionem ili2, abiectione t3) plebis (pIenis Gonz. et man. 2 hlh9) aut Hisp. H: opere aut V 16 institutione VHi: distinctione Gonz. mauult VHisp.: uult H 19 spalit (= spiritaliter) V 21 qualiter hthshin 22 diuidens V 23 mentes h1h2h3h4h5h7h10d2, mentis h6 )

719
passione, transferre. unum est sancta trinitas.

non multiplicatur numero, non crescit augmento nec potest aut intellegentia comprehendi aut hoc quod deus est discretione seiungi. quis ergo illi secreto aeternae impenetrabilisque substantiae, quod neque ulla uel inuisibilium creaturarum potuit inuestigare natura, profanam diuisionem temptet ingerere et diuini arcana mysterii reuocare ad calculum moris humani? adoremus patrem et filium et spiritum sanctum, indistinctam distincte, inconprehensibilem et inenarrabilem substantiam trinitatis, ubi etsi admittit numerum ratio personarum, unitas tamen non admittit essentiae, ita tamen. ut seruemus diuinae propria naturae, seruemus propria unicuique personae, ut nec personis diuinitatis singularitas denegetur nec ad essentiam hoc, quod est proprium nominum, transferatur.

magnum est sanctae et incomprehensibile mysterium trinitatis: deus pater, deus filius. deus spiritus sanctus trinitas indiuisa, et tamen notum est, quia proprium est patris, ut generaret filium, proprium filii dei, ut ex patre patri nasceretur aequalis, notum etiam quid sit proprium spiritus sancti.

proprium autem filii dei, ut iuxta id. quod scriptum est, in nouissimis temporibus uerbum caro fieret et habitaret in nobis, ita intra uiscera sanctae Mariae uirginis genitricis dei unitis utrisque sine aliqua confusione [*](20 Ioh. 1, 14 ) [*](1 unum VHisp. et codd. H quotquot excussi: unus Paris. 3837 teste Thielio multiplicabitur hlh27i3 3 seiungit h1h2h3h6h7h10d2 4 ille H (ecceptis hsla9) secretae .. impenetrabilique Gonz, 5 <uisibilium> uel i 6 profanandi uisionem V gerere Gonz. diuina H (except is hWd2) archana YH 10 etsi VHisp.: si H admittit Hi: admitti V. ad- mittat Gonz. 11 amittit Gonz. essentiae Vh4h5h7h10d2: essentia h1h2h3h, scentia h6, essentiam Hisp. teste Gonzalezio et hs nec non ante corr. 7i9, essentiae separationem Hispanae cod. Aemilianensis a Gonz. adhibitus et i 12 ut Hisp. H: om. V 13 denegetur VHisp.: generetur H 14 sanctum Gonz. 17 est Hisp. hsh9: om. V et (exceptis hsh9) H ut generaret filium proprium Hisp.H: Oln. Vh1 18 aequali h1h2h3hh6h7h10d2 notum etiam quid (quod h:Į, que hW}) sit proprium spiritus sancti YH: proprium spiritus sancti ut de patre et filio procederet sub una substantia deitatis Hisp. et in ras. h7 man. 2 (etiam ueteres Hadrianae edd.) 19 autem VH: quoque Hisp. 19 dei om. Gonz. ) [*]( XXXV pars 8. ) [*]( 46 )

720
naturis, ut qui ante tempora erat filius dei, fieret filius hominis et nasceretur ex tempore hominis more matris uuluam natus aperiens et uirginitatem matris deitatis uirtute non soluens.