Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde fortiter ad uigilandum beatitudo uestra laudis est stimulis excitanda, ne, id quod diuina in honorem uestri coeperat ordinare misericordia, non ad plenum ita ut condecet communis unitas prouenire uideatur.

diligentius autem de his fidelissimi et piissimi nostri principes de sanctarum dei ecclesiarum unitate et concordia gaudentes ad uestram mandauerunt beatitudinem, supplicationes a plurimis sanctis sacerdotibus suscipientes tam Ponti quam Asiae prouinciae et maxime Orientis, apud quos nomina quondam sacerdotum suorum tacere difficile et impossibile esse uidetur tantaque eorum obstinatio est, ut omne periculum pro tali facto parati sint sustinere.

igitur praecedentes omnes circa pacis studium necessarium causas considerantes, quia per solam istam humilitatis uiam communem omnibus unitionem et salutem inuenimus, interrogantes, sicut dictum est, et satisfacientes uobis ab illis, qui a nobis in hoc negotio sunt destinati, causam cum pacifica, qua uos decet, gubernatione dispensetis. nam dum una utraque sit ecclesia, procul dubio et bona, quae per uigilantiam eueniunt, communis exinde [*]( 1 queadmodum V 5 recte (corr. ex secte ut widetu) fidei V, corr. Bar. 7 dipticiorum V 8 parui V: pauci Bar. 10 quae Bar. amplectuntur restitui: aniplectitur rasura ex amplectuntur ut uidetur V 13 laudibus V, correxi: laudum Car. 14 cęperat V 15 peruenire Car. 17 principis V, corr. Bar. 24 causę V, corr. Car. 29 fit perperam Thiel )

709
laudis gloria utrisque patriarchalibus sedibus rimatur, ut consuete omnium dominus et conditor Christus uerus deus noster magnificetur.

de his autem omnibus summo uobis supplicentur affectu Iohannes sanctissimus episcopus multos nobiscum sudores in praesenti deponens certamine et Heraclianus reuerentissimus presbyter sanctae nostrae maioris ecclesiae et cohabitator noster et Constantinus reuerentissimus diaconus eiusdem maioris ecclesiae, per quos et nostra synodalia symbola secundum ecclesiasticas uestrae beatitudini simul destinauimus leges.

nunc igitur piissimi nostri imperatores studium circa sanctarum ecclesiarum unitionem ostendentes pacificis . ad uestram beatitudinem de his causis utendo litteris et oblatas sibimet ab Hierosolymitanis et Orientalibus petitiones destinauerunt. nos ergo occasionem salutationis inuenire uolentes hanc ad uos fecimus epistolam, per quam supplicamus proponentes uobis sanctissimis hanc uocem diuinam: