Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si enim unum deum in tribus subsistentiis, sicut dictum est, accipimus, pater autem non est incarnatus nec spiritus sanctus, deus uerbum incarnatus est et homo factus est unus ex sancta et unius essentiae trinitate secundum filiationis proprietatem.

sic ita secundum praedictas sanctas quattuor synodos credentes et secundam dei uerbi natiuitatem secundum carnem confiteri non renuimus (unde proprie dei uirgo genitrix esse creditur, tamquam natura et ueritate unius essentiae patris filium deum uerbum per naturam immutabilem ex ipsa factum hominem enixa est) et duas naturas in Christo per essentiam uel substantiam unitas confitentes sicut in [*]( 1 unam H: om. V 2 mathema H: om. V 6 diuinum mathema H: diuinam maThestatg V, sed th (ex i ?) correcto et statS subducta litiea deleto calcedonense V, calcedonense uel calchedonense H (calcedonensem d1, calcedonens? h5, calcedonensi h9) 7 suscipimus d* et 7t5 man. 2 et si recte contuli etiam helz9: suscepimua V ceterique codd. H confidentes h4h5hsd2 8 unam substantiam uel personam quod idem (est> o2 9 sancta om. h4h5 id est H: ids V 11 dominus Vh4h5d2 : et dominus ceteri codd. H 12 essentia trinitatis VH, corr. Crabbe 14 deus r.: deum VH (dfii 1e5, dei hsh9) incarnatus h5h6h7h10 : incarnatum V ceterique codd. H 15 factum est unum ex substantia sancta et unum hShi essentia (Sntia V) trinitatis VH, corr. Crabbe 17 synodus h1h3h6h7h10 secundam Merlin: secundum VH (sanctam h1 man. 2, et secundum om. hi) 18 rennuimus V et ex parte H 19 uirgo genitriI V: genetrii sancta uirgo H tamquam rH: tanquam <que; Merlin 20 patris VH: patri a incoininutabilem h6hsh9 ) [*]( 45* )

706
unius persona uel substantia neque harum diuersitatem uel proprietatem post unitionem auferimus nec eas diuidere in duabus personis et substantiis per unitionem sumus edocti

eundemque acimus unigenitum filium dei et ante incarnationem eius et post, id est deum simul et hominem, passibilem carne impassibilem deitate, circumscriptum corpore non circumscriptum spiritu, id est terrenum et caelestem, quem mundus ut hominem cepit et ut deum continere non potuit, mortalem et inmortalem, nusquam naturarum diuersitate sublata neque diuidentes per essentiam unitionem.

hoc enim uera magnum pietatis mysterium, quia unus ex sancta et unius essentiae trinitate incarnatus et homo factus deus uerbum in utraque natura deitatis et humanitatis indiuise et inconfuse cognoscitur et adoratur, non conuersionem uel mutationem sustinens sed proprietatem utriusque naturae in una persona in semet ipso conseruans.

ob hanc igitur fidem praedictas sanctas synodos suscipientes et custodientes anathematizamus omnes, qui aduersus eas quocumque tempore uel modo aliquid conscripserunt, praecipue Iohannem Egeotam, qui aduersus memoratam sanctam Calcedonensem synodum multas ut Nestorianus blasphemias euomuit, similiter condemnantes et Timotheum Elurum cognominatum sicut Eutychianistam aduersus eam cum suis latrantem sequacibus.