Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nos autem, domine Christianissime imperator, sicut superius dictum est, in patrem et filium et spiritum sanctum ab initio baptizati [*]( 8 Matth. 16, 16 ) [*]( 1 euangelicas plurimi codd. H: euangelizas V, euangelicis 7tJ. euangelicae 7tSA9 et man. 2 It t 2 ueritatis pars codd. H: ueritates Vh4h5h6h7h10d2 et ex ueritatis 119 man. 2 3 fuernn V 4 salutare h6h7h10 aurientes h1h5h6h7h10d2, aurigentes 7t27t3 9 mi V 10 praecepti h1h2h3h4h6h10 13 demonstat V cristiani V 14 rationis p: rationi VH (ratione h4h6, rationi ex ratione hs) dominae Jtlh2 piissimae h1h2h3h5 15 ad H: om. V 18 inbamine h1h2h3h6h7h10 diuertimus h4h6h10 et man. 2 h1 19 fidem h4h3h6h7h10d2 omne h1h2h3h6h7h10 pquo uel equo H: quo V heresin h1h2h3h7h10, heresinguin 7t5 execramus H 20 eutichianistas V et plurimi codd. H et ante hominem eiciendum putat Thiel 21 odentes V 22 christiauissime H: kilie V )

705
quoque et credentes unam essentiam dei in tribus subsistentiis adoramus, secundum sanctorum patrum mathema et symbolum credentes in unum deum patrem omnipotentem et in unum dominum nostrum Iesum Christum unigenitum deum uerbum, similiter et in unum spiritum sanctum, et secundum hoc diuinum mathema definitionem a sancta Calcedonensi synodo promulgatam intellegimus quoque et suscipimus, confitentes et credentes.

quia una substantia uel persona, quod idem ipsa sancta synodus in duabus naturis, id est in deitate et humanitate, indiuise et inconfuse praedicauit deum uerbum, dominus noster Iesus Christus unus est ex sancta et unius essentiae trinitate.

si enim unum deum in tribus subsistentiis, sicut dictum est, accipimus, pater autem non est incarnatus nec spiritus sanctus, deus uerbum incarnatus est et homo factus est unus ex sancta et unius essentiae trinitate secundum filiationis proprietatem.

sic ita secundum praedictas sanctas quattuor synodos credentes et secundam dei uerbi natiuitatem secundum carnem confiteri non renuimus (unde proprie dei uirgo genitrix esse creditur, tamquam natura et ueritate unius essentiae patris filium deum uerbum per naturam immutabilem ex ipsa factum hominem enixa est) et duas naturas in Christo per essentiam uel substantiam unitas confitentes sicut in [*]( 1 unam H: om. V 2 mathema H: om. V 6 diuinum mathema H: diuinam maThestatg V, sed th (ex i ?) correcto et statS subducta litiea deleto calcedonense V, calcedonense uel calchedonense H (calcedonensem d1, calcedonens? h5, calcedonensi h9) 7 suscipimus d* et 7t5 man. 2 et si recte contuli etiam helz9: suscepimua V ceterique codd. H confidentes h4h5hsd2 8 unam substantiam uel personam quod idem (est> o2 9 sancta om. h4h5 id est H: ids V 11 dominus Vh4h5d2 : et dominus ceteri codd. H 12 essentia trinitatis VH, corr. Crabbe 14 deus r.: deum VH (dfii 1e5, dei hsh9) incarnatus h5h6h7h10 : incarnatum V ceterique codd. H 15 factum est unum ex substantia sancta et unum hShi essentia (Sntia V) trinitatis VH, corr. Crabbe 17 synodus h1h3h6h7h10 secundam Merlin: secundum VH (sanctam h1 man. 2, et secundum om. hi) 18 rennuimus V et ex parte H 19 uirgo genitriI V: genetrii sancta uirgo H tamquam rH: tanquam <que; Merlin 20 patris VH: patri a incoininutabilem h6hsh9 ) [*]( 45* )

706
unius persona uel substantia neque harum diuersitatem uel proprietatem post unitionem auferimus nec eas diuidere in duabus personis et substantiis per unitionem sumus edocti

eundemque acimus unigenitum filium dei et ante incarnationem eius et post, id est deum simul et hominem, passibilem carne impassibilem deitate, circumscriptum corpore non circumscriptum spiritu, id est terrenum et caelestem, quem mundus ut hominem cepit et ut deum continere non potuit, mortalem et inmortalem, nusquam naturarum diuersitate sublata neque diuidentes per essentiam unitionem.

hoc enim uera magnum pietatis mysterium, quia unus ex sancta et unius essentiae trinitate incarnatus et homo factus deus uerbum in utraque natura deitatis et humanitatis indiuise et inconfuse cognoscitur et adoratur, non conuersionem uel mutationem sustinens sed proprietatem utriusque naturae in una persona in semet ipso conseruans.

ob hanc igitur fidem praedictas sanctas synodos suscipientes et custodientes anathematizamus omnes, qui aduersus eas quocumque tempore uel modo aliquid conscripserunt, praecipue Iohannem Egeotam, qui aduersus memoratam sanctam Calcedonensem synodum multas ut Nestorianus blasphemias euomuit, similiter condemnantes et Timotheum Elurum cognominatum sicut Eutychianistam aduersus eam cum suis latrantem sequacibus.

ita ergo cum dei iuuamine semper sensimus et iam nunc sentimus. [*]( 8 substantiis ex subsistentiis Y 5 id est Thiel: idS V, id6 uel idem H (id hxo. item Thielio teste Hadrianae cod. Virdun. 21 a Coustantio adhibitus), eundem Binius, om. Merlin 6 carne o2: carni VH (carni et hWhWad2) deitati VH. corr. 02 corpori VH, corr. 02 7 spiritui VH, corr. 02 id est liferlin: id6 V, idem H (item hehs, eundem hi man. 2, h9 man. 2) 8 coepit H (cepit hsh9d2) 9 dinersitate sublata H: diuersitati eius ablate V, diuereitate eius ablata Binius 12 essentia (exsentie d21 trinitatis VH, corr. Thiel 17 praedicta sancta synodo (sinodus h4) h1h2h3h4 19 egeotam V: egotam (uel ego tam) H r (egotam hi man. 2, 119 man. 2; ego tamen d2); Nicaeotam Thiel colI. Theophane p. 149 ed De Boor 21 blabsphemias V 22 euthicianistam H, euthiticianistam V 23 eum V 24 inbamine h6h7h10 et iam Y, et iam uel etiam H: et etiam Thiel )

707
quapropter hanc satisfactionem uestrae obtulimus pietati; iubere enim dignata est nos proprium intellectum et quemadmodum de sana fide sentimus exponere, quia quidam haeretici, dum suam malam fidem occultare festinant, nostram in Christo libertatem et rectam fidem detractare conantur.

supplicamus igitur uestram clementiam sollicitudinem de perfecta ecclesiarum unitione sanctarum habere debere, ut unitas, quae cum dei facta fuerit iuuamine, <custodiatur> nec ullo deinceps rationabili aut inrationabili occasionis fomite inquietari pax possit. deus autem omnium uestrum pium adimpleat desiderium in gloriam sui et rei publicae disciplinam !

(233.) EXEMPLAR RELATIONIS EPIPHANII EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI.

DOMINO PER OMNIA SANCTO AC BEATISSIMO FRATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE EPIPHANIUS IN DOMINO SALUTEM. Quantam habuimus alacritatem nos quoque et piissimus ac Christianissimus imperator una cum fidelissima et in omnibus bonis florente coniuge sua circa rectam et puram sanctarum ecclesiarum unitionem et quemadmodum cum caritate dei, qua nos decebat, destinatos a nobis sanctos episcopos et religiosos suscepimus et uenerandos habuimus clericos, existimamus quidem et ante ex his, quae acta sunt, satisfactum uestrae beatitudini.

credidimus tamen, quod, si dominus et saluator Iesus Christus deus noster idem ipsos reuerentissimos comministratores nostros incolomes uestris obtutibus praesentauerit, omnia, quae excitata sunt, uobis sanctissimis manifesta fieri. et laborem, quem potuimus sustinere, per hos ipsos [*]( 2 iubere enim H: iuberet V queadmodum Vh1h2h3h4h5 3 quidem H 4 festistinant V 6 de H: om. V 8 facta H: om. V custodiatur addidi: om. V H 288. Dat. (simul cum ep. 234 et 235) a. 520 die 9 Sept. per Iohannem Claudiopolitanum etc.; accepta die 30 Nou. Edd. Car. I2 544; Bar. ad a. 520, 46; Collect. Concil.; Thiel 947. 16 cristianissinius V 19 queadmodum V 23 quod si scripsi: quodsi uulgo 24 idem V: eosdem Thiel reuerentissimus V, corr. 0 25 comministatoreB V )

708
manifestius cognoscetis, quemadmodum per dei gratiam et fidelissimorum principum nostrorum Constantinopolitanae ciuitatis nostra ecclesia pacifice est gubernata et nomina eorum inter sacra non sunt recitata mysteria, quae sedi uestrae profana cognouimus, sed quattuor conciliorum pro recta fide consonantia praedicatur et hoc ipsum omnibus sacrorum diptychorum recitatione manifestum est.

annuntient igitur nobis, quia non parui nobis subiecti sacerdotes nec rursus sub eorum ordinatione episcoporum parua est subdita multitudo, qui bonum huius coeptae unitionis amplectuntur; uestra etiam sanctitas cognoscat istius se generalis boni et principem et inceptorem nihilominus constitutum.

unde fortiter ad uigilandum beatitudo uestra laudis est stimulis excitanda, ne, id quod diuina in honorem uestri coeperat ordinare misericordia, non ad plenum ita ut condecet communis unitas prouenire uideatur.

diligentius autem de his fidelissimi et piissimi nostri principes de sanctarum dei ecclesiarum unitate et concordia gaudentes ad uestram mandauerunt beatitudinem, supplicationes a plurimis sanctis sacerdotibus suscipientes tam Ponti quam Asiae prouinciae et maxime Orientis, apud quos nomina quondam sacerdotum suorum tacere difficile et impossibile esse uidetur tantaque eorum obstinatio est, ut omne periculum pro tali facto parati sint sustinere.

igitur praecedentes omnes circa pacis studium necessarium causas considerantes, quia per solam istam humilitatis uiam communem omnibus unitionem et salutem inuenimus, interrogantes, sicut dictum est, et satisfacientes uobis ab illis, qui a nobis in hoc negotio sunt destinati, causam cum pacifica, qua uos decet, gubernatione dispensetis. nam dum una utraque sit ecclesia, procul dubio et bona, quae per uigilantiam eueniunt, communis exinde [*]( 1 queadmodum V 5 recte (corr. ex secte ut widetu) fidei V, corr. Bar. 7 dipticiorum V 8 parui V: pauci Bar. 10 quae Bar. amplectuntur restitui: aniplectitur rasura ex amplectuntur ut uidetur V 13 laudibus V, correxi: laudum Car. 14 cęperat V 15 peruenire Car. 17 principis V, corr. Bar. 24 causę V, corr. Car. 29 fit perperam Thiel )

709
laudis gloria utrisque patriarchalibus sedibus rimatur, ut consuete omnium dominus et conditor Christus uerus deus noster magnificetur.

de his autem omnibus summo uobis supplicentur affectu Iohannes sanctissimus episcopus multos nobiscum sudores in praesenti deponens certamine et Heraclianus reuerentissimus presbyter sanctae nostrae maioris ecclesiae et cohabitator noster et Constantinus reuerentissimus diaconus eiusdem maioris ecclesiae, per quos et nostra synodalia symbola secundum ecclesiasticas uestrae beatitudini simul destinauimus leges.

nunc igitur piissimi nostri imperatores studium circa sanctarum ecclesiarum unitionem ostendentes pacificis . ad uestram beatitudinem de his causis utendo litteris et oblatas sibimet ab Hierosolymitanis et Orientalibus petitiones destinauerunt. nos ergo occasionem salutationis inuenire uolentes hanc ad uos fecimus epistolam, per quam supplicamus proponentes uobis sanctissimis hanc uocem diuinam:

ecce tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis! ecce credidit nobis omnium dominus talentum, quod augmentatum possit restitui boni operis fructu et saluare per laudabilem uestram dispensationem tantas quidem sanctas ecclesias tantosque earum sacerdotes et multitudinem innumerabilem nunc quidem unitam sanctae ecclesiae, periclitantem autem et errantem si uestrae beatitudinis gubernaculum commoretur, et maxime hos, qui in sanctis locis habitant Christi dei nostri, ita ubique sanctis adhaerentes ecclesiis, ut eorum respui non [*]( 16 Cor. II 6, 2 ) [*]( 1 utriusque Bar. rimatur V: deriuatur ineptissime Thiel ut Bar.: et Y 4 scribendum supplicent, nisi quis interpretem medialem formatn Graecam προϧεύγωντα : per oscitantiam forma passiua reddidisse putaverit 9 beatitudini simul temptaui: beatitudinis ut V, beatitudinis Car. 10 imperatoris V, correxi (cf. principes p, 708.2 et 17; p. 710, 6) 11 ostendentis edit. reg. 13 ierosolimitanis V 14 destinauerunt scripsi: destinanit V 16 ecce nunc tempus Vulgata 19 et saluare Thiel: ut saluati V, et Baluari Bar. 21 eorum V, correxi 23 errantes V, corr. Bar. si ueetrae] fux re V commemoretur V, corr. Bar. 24 hos scripsi: his F nostri] nl V )

710
debeat multitudo. nam omnes per suggestionem eorum ita in obstinationis suae malo perdurant, ut uelint ante uita recedere quam excogitata relinquere, ut si deus hos per uestram beatitudinem adunari praeceperit, uestrae laudis meritum et praesentibus et futuris adscribatur temporibus.

oret igitur uestra sanctitas tam pro piissimis et Christianissimis principibus quam pro nostra paruitate et uniuersali unitione, ut gratia sanctae et unius essentiae trinitatis et intercessionibus dominae nostrae sanctae gloriosae uirginis et dei genitricis Mariae omnia ad unitatem indiuisam conueniant et fundamentum inconcussum catholicae fidei confirmetur, per omnia sanctissime frater.

indicia autem nostrae secundum Christum deum nostrum caritatis per uiros reuerentissimos destinauimus ad ministrationem diuinae culturae et sanctae et apostolicae uestrae ecclesiae calicem aureum gemmis circumdatum, patenam auream et alium calicem argenteum, uela holoserica duo, quae suscipere uestram < beatitudinem > supplicamus cum illa karitate, quam uos habere secundum deum non dubitamus.