Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

hoc enim uera magnum pietatis mysterium, quia unus ex sancta et unius essentiae trinitate incarnatus et homo factus deus uerbum in utraque natura deitatis et humanitatis indiuise et inconfuse cognoscitur et adoratur, non conuersionem uel mutationem sustinens sed proprietatem utriusque naturae in una persona in semet ipso conseruans.

ob hanc igitur fidem praedictas sanctas synodos suscipientes et custodientes anathematizamus omnes, qui aduersus eas quocumque tempore uel modo aliquid conscripserunt, praecipue Iohannem Egeotam, qui aduersus memoratam sanctam Calcedonensem synodum multas ut Nestorianus blasphemias euomuit, similiter condemnantes et Timotheum Elurum cognominatum sicut Eutychianistam aduersus eam cum suis latrantem sequacibus.

ita ergo cum dei iuuamine semper sensimus et iam nunc sentimus. [*]( 8 substantiis ex subsistentiis Y 5 id est Thiel: idS V, id6 uel idem H (id hxo. item Thielio teste Hadrianae cod. Virdun. 21 a Coustantio adhibitus), eundem Binius, om. Merlin 6 carne o2: carni VH (carni et hWhWad2) deitati VH. corr. 02 corpori VH, corr. 02 7 spiritui VH, corr. 02 id est liferlin: id6 V, idem H (item hehs, eundem hi man. 2, h9 man. 2) 8 coepit H (cepit hsh9d2) 9 dinersitate sublata H: diuersitati eius ablate V, diuereitate eius ablata Binius 12 essentia (exsentie d21 trinitatis VH, corr. Thiel 17 praedicta sancta synodo (sinodus h4) h1h2h3h4 19 egeotam V: egotam (uel ego tam) H r (egotam hi man. 2, 119 man. 2; ego tamen d2); Nicaeotam Thiel colI. Theophane p. 149 ed De Boor 21 blabsphemias V 22 euthicianistam H, euthiticianistam V 23 eum V 24 inbamine h6h7h10 et iam Y, et iam uel etiam H: et etiam Thiel )

707
quapropter hanc satisfactionem uestrae obtulimus pietati; iubere enim dignata est nos proprium intellectum et quemadmodum de sana fide sentimus exponere, quia quidam haeretici, dum suam malam fidem occultare festinant, nostram in Christo libertatem et rectam fidem detractare conantur.

supplicamus igitur uestram clementiam sollicitudinem de perfecta ecclesiarum unitione sanctarum habere debere, ut unitas, quae cum dei facta fuerit iuuamine, <custodiatur> nec ullo deinceps rationabili aut inrationabili occasionis fomite inquietari pax possit. deus autem omnium uestrum pium adimpleat desiderium in gloriam sui et rei publicae disciplinam !

(233.) EXEMPLAR RELATIONIS EPIPHANII EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI.

DOMINO PER OMNIA SANCTO AC BEATISSIMO FRATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE EPIPHANIUS IN DOMINO SALUTEM. Quantam habuimus alacritatem nos quoque et piissimus ac Christianissimus imperator una cum fidelissima et in omnibus bonis florente coniuge sua circa rectam et puram sanctarum ecclesiarum unitionem et quemadmodum cum caritate dei, qua nos decebat, destinatos a nobis sanctos episcopos et religiosos suscepimus et uenerandos habuimus clericos, existimamus quidem et ante ex his, quae acta sunt, satisfactum uestrae beatitudini.

credidimus tamen, quod, si dominus et saluator Iesus Christus deus noster idem ipsos reuerentissimos comministratores nostros incolomes uestris obtutibus praesentauerit, omnia, quae excitata sunt, uobis sanctissimis manifesta fieri. et laborem, quem potuimus sustinere, per hos ipsos [*]( 2 iubere enim H: iuberet V queadmodum Vh1h2h3h4h5 3 quidem H 4 festistinant V 6 de H: om. V 8 facta H: om. V custodiatur addidi: om. V H 288. Dat. (simul cum ep. 234 et 235) a. 520 die 9 Sept. per Iohannem Claudiopolitanum etc.; accepta die 30 Nou. Edd. Car. I2 544; Bar. ad a. 520, 46; Collect. Concil.; Thiel 947. 16 cristianissinius V 19 queadmodum V 23 quod si scripsi: quodsi uulgo 24 idem V: eosdem Thiel reuerentissimus V, corr. 0 25 comministatoreB V )

708
manifestius cognoscetis, quemadmodum per dei gratiam et fidelissimorum principum nostrorum Constantinopolitanae ciuitatis nostra ecclesia pacifice est gubernata et nomina eorum inter sacra non sunt recitata mysteria, quae sedi uestrae profana cognouimus, sed quattuor conciliorum pro recta fide consonantia praedicatur et hoc ipsum omnibus sacrorum diptychorum recitatione manifestum est.

annuntient igitur nobis, quia non parui nobis subiecti sacerdotes nec rursus sub eorum ordinatione episcoporum parua est subdita multitudo, qui bonum huius coeptae unitionis amplectuntur; uestra etiam sanctitas cognoscat istius se generalis boni et principem et inceptorem nihilominus constitutum.

unde fortiter ad uigilandum beatitudo uestra laudis est stimulis excitanda, ne, id quod diuina in honorem uestri coeperat ordinare misericordia, non ad plenum ita ut condecet communis unitas prouenire uideatur.

diligentius autem de his fidelissimi et piissimi nostri principes de sanctarum dei ecclesiarum unitate et concordia gaudentes ad uestram mandauerunt beatitudinem, supplicationes a plurimis sanctis sacerdotibus suscipientes tam Ponti quam Asiae prouinciae et maxime Orientis, apud quos nomina quondam sacerdotum suorum tacere difficile et impossibile esse uidetur tantaque eorum obstinatio est, ut omne periculum pro tali facto parati sint sustinere.