Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
HORMISDA POSSESSORI EPISCOPO, Sicut rationi congruit, ut consulant ambigentes, ita par est respondere consultos, quia ipse impellit in errorem, qui non instruit ignorantem, nec quicquam aptius est studioso religionis quam inquisitio ueritatis, quando facilius deuium uitat. qui iter per quod gradiatur rogat.
sed priusquam respondendi curam de his, quae dilectio tua percontatur, aggrediar, libenter in litteris tuis fidei tuae [*]( 3 mm̅ presumsi V 9 ante hanc V, corr. Car. 12 praerogatiua V, corr. Car. ) [*]( 281. Dat. a. 520 die 13* Aug.; respondet epistulae 230. Primus epistulam edidit ex codice et uetusto neque ex V pendente Ioh. Cochlaeus inter opera Iohannis Maxentii (Hagenouiae 1520) fol. xxvm (= ft). uerba -usque ad initium § 10 ab ipso adferuniur Maxentio in tractatu, quem ex eodem codice Cochlaeus edidit ibid. fol. XXIX (= ji); cf. Prokg, cap. III. e libris coUectionis Auellanae ed. Car. J1 538, quem secuti sunt Bar. ad a. 520, 16; Collect. Concil.; BTA I 441; Thiel 926. 16 Incipit epistola quae dicitur esse papae Ormisdae ad Possessorem episcopum Aphrum qui est Constantinopoli. Dilectissimo fratri Possessori Hormisda #■ 17 consolant V par est ϑμ : pare V 19 est aptius trsp. ϑμ 20 facilius V: facillime ł, om (JL deuia jx per Vμ : om. t5)- graditur p. 22 adgrediar ϑμ : aggrediatur Y )
sed non est ignota ecclesiis dei de huiusmodi procellis aut insueta tempestas: quamuis rectoris sui gubernaculo inconcussa persistat, uariis tamen insurgentium fluctuum laborat uexata turbinibus.
nam unde est psalmidici uox prophetae, qui ipsius ecclesiae personam spiritu, quo implebatur, adsumens saepe inquit expugnauerunt me a iuuentute mea, etenim non potuerunt mihi? concutiunt, sed in nihilo praeualebunt. adhuc in area sumus, mixta sunt frumenta cum paleis, gemunt boni consortia malorum; sed superest flamma non necessariis et parata sunt horrea iam probatis. ubi terrarum non ista permixtio ?
nos fixis decet instare uestigiis: proficiemus inter aduersantes propriis bonis, si erroribus non inuoluamur alienis; probat enim uirtutis suae ualidum robur, qui cum impellitur non mouetur.