Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO BEATISSIMO ET INEFFABILITER MIRABILI ET IN CHRISTI GRATIA PRAEFERENDO PAPAE HORMISDAE POSSESSOR IN DOMINO AETERNAM SALUTEM. Decet et expedit ad capitis recurrere medicamentum, quotiens agitur de sanitate membrorum. quis enim maiorem circa subiectos sollicitudinem gerit aut a quo magis est nutantis fidei stabilitas expetenda quam ab eius sedis praeside, cuius primus a Christo rector audiuit: tu e s\' Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam?

arbitror uestram beatitudinem non latere, quantis in Constantinopolitana urbe ecclesia laboret insidiis et ad morem ueteris morbi in saniem uulnus iterum quaerat erumpere, quod obductum creditur cicatrice. unde cum quorundam fratrum animus de codice Fausti cuiusdam natione Galli Reginae ciuitatis episcopi. qui de diuersis rebus et frequentius de gratia dei diserte uisus est disputare. in scandalum moueretur aliis, ut se habent humana studia, in contrarium renitentibus, me crediderunt de hoc ambiguo consulendum. dixi quidem ea, quae a tractatoribus pro captu prop<rii>