Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA GERMANO ET IOHANNI EPISCOPIS ET BLANDO PRESBVTERO. Grauiter nos Iohannis catholici afflixit interitus, quem haeretici Dorothei uesania perhibetis extinctum. nam eundem Dorotheum Constantinopolim iussu principis didicimus euocatum.

aduersus quem domno et filio nostro clementissimo principi debetis insistere, ne ad eandem ciuitatem denuo reuertatur sed episcopatus, quem numquam bene gessit, honore deposito ab eodem loco ad ecclesiam longius relegetur uel certe huc ad urbem sub prosecutione congrua dirigatur.

ad hanc etiam partem inuigilare debebitis, ne in loco eius Aristides totius mali incentor et conscius quibuslibet subreptionibus ordinetur, nam nihil prodest mutari personam, si eius deformis nequitia perseueret; sed talem uirum debetis eligere, ut de iudicio uestro cuncta catholicorum congregatio gratuletur.

his igitur obseruatis pro Thomae atque Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum personis intentio dilectionis uestrae uehementer debet incumbere. nam quid prodest ecclesiam redintegrasse, si ab eius corpore sacerdotes uideamus extraneos, quos in nostram communionem uos caute atque rationabiliter non ignorastis esse susceptos? unde non leuiter nos res ista contristat, si ab his, qui sedis apostolicae [*]( 2 de inseruit Bar. 227. Dat. (aimul cum ep. 175) a. 519 die 3 Dec.; per Paulinum. Edd. Car. P 515; Bar. ad a. 519, 134; Collect. Concil.; BTA I 438; Thiel 903. 8 catholi V, corr. a 12 insiste V, corr. a 14 ad ecciesiam V: ac ecclesia Car., ab ecclesia Bar. 18 nt (= nihil) V: nui a, unde nulli o 19 eius deformia nequitia scripsi: etdera formis nequicie V, eiusdem formam nequitiae a, eiusdem forma nequitiae 0\' 23 pdg V 24 corpore ex corporis V )

693
praedicationem sequuntur, neglegantur qui in eius fide et consensu recepti sunt.