Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

hoc igitur suggestione uestrae supplicationis peragite, ut Thessalonicensis episcopus, qui sub interrogationis obtentu ecclesiasticam pacem protracto in longum nititur dissipare negotio, quam a uobis suscipere noluit, a principe ad urbem directus ab apostolica percipiat sede doctrinam et, quicquid sibi dubium putat, huc ueniens praesenti a. nobis inquisitione condiscat; sic enim probare potest se catholicae professionis seruare cautelam, non malitiose concepta uindicare certamina.

sciat nos paratos esse et bene inquirentes instruere et errantes ad fidei rectum tramitem scientia duce reuocare, quia si dubitans paratam non uult experiri doctrinam nec rursus in simplicitate cordis, quae pacis et religionis causa iubentur, admittere, in aperto est, qua mente uel dei nostri praeceptis obsistat uel orthodoxi principis exempla contemnat.