Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DIACONIS ET BLANDO PRESBVTERO, Cum nos ecclesiasticae prosperitatis gaudia subleuarent et prope plenum laboris uestri fructum cottidie carperemus, repente nos inimica uniuersis, quae uotiue successerant, fama confundit. cuius opinionis ordinem etsi uobis necdum referentibus suspicamur incertum, pro ipsius rei tamen magnitudine credidimus non tacendum.

itaque perlatum est fratrem et coepispopum nostrum Iohannem, dum ad Thessalonicam pro suscipiendis tantum libellis, qui promittebantur, accederet, ita plebis inrationabili seditione concussum, ut extincto primum eo, qui hospitium uenienti praebuerat, ipse quoque non dissimili caede mactatus et uix sacrosancti fontis reuerentia uindicatus euaserit.