Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ad aliam diem conuenerunt iterum ista loquentes et, antequam propositionem uerborum fecissent, ubi non est intentio generata, non iniuria secuta est, subito populus insanus irruit super ipsum et duos pueros occiderunt episcopi, caput etiam fregerunt episcopo in duabus partibus et renes eius dissipauerunt et, nisi misericordia dei et defensio sancti Marci basilicae eruisset eos de manibus eorum, ibi perierant. liberati sunt tamen, quomodo dicitur, quia manus publica superuenit, quae eos eruere potuit.

ista et istorum concinnamenta Dorothei malitia fabricauit, qui ante biduum quam peruenirent nostri Thessalonicam super duo milia baptizauit. sacramenta tanta erogauit in populo, quae possint ipsis ad tempora sufficere, significans plebi, quia fides recta mutatur. ista quomodo non habuerant excitare populum? ista quem non inuitabant ad seditiunem?

post hoc et ipsum libellum, quem fecerat cum episcopis, ante populum scidit dicens \'ego istud usque ad mortem meam numquam [*]( 2 deliberatum V: denuntiatum a 6 quia notione temporali nuntiatum .. praesentia V, corr. Thiel: nuntiatum .. praesentiam Car., nuntiatum .. praesentiam <adesse> Bar. 8 solos Bar. 24 thessalonica V, corr. 02 30 scindit V, corr. Ba-r, ) [*]( 44* )

690
facio nec facientibus consentio\'. occiderunt et Iohannem uenerabilem catholicum, qui nos uenientes susceperat in domo sua, qui semper separatus fuit a communione Dorothei propter synodum Calcedonensem: in quo talem mortem exercuerunt, qualem illi <qui> sanctum Proterium occiderunt.

ista ad clementissimum imperatorem peruenerunt et prope in tota ciuitate catholicis luctus est propter talia quae contigerunt scelera. promittit sancta clementia uindicare et iactare Dorotheum, quia nos contestati sumus pietatem eius dicentes \'nulla ratione Dorotheum inter episcopos aut in communione sedis apostolicae potest beatissimus papa recipere\' et contra, qui uoluerint eum in sua communione recipere, scire se esse reos auctoritate ecclesiastica.

ista ad notitiam beatitudinis uestrae festinauimus referre, ut nihil uos lateat, quod in istis partibus agitur. Accepta IIII. Kal. Decbr. Eutharico cons.