Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

a palatio in ecclesia summa cum celebritate peruenimus, ut fidei animorumque concordiam communionis quoque roboraret. credi uix potest, quis fletus laetantium, quae inmensitas fuerit exundatioque populorum: ipsa suam laetitiam turba mirabatur nec dubitari poterat manum affuisse caelestem, quae talem mundo contulit unitatem.

Acacii praeuaricatoris anathematizati nomen de diptychis ecclesiasticis sed et ceterorum episcoporum, qui eum in communione secuti sunt, sub nostro conspectu significamus erasa; Anastasii quoque ac Zenonis nomina similiter ab altaris recitatione summota. pax est orationibus uestris Christianorum mentibus reddita; una totius est ecclesiae anima, una laetitia; solus luget humani generis inimicus uestrae precis expugnatione collisus.