Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Non miramur apostolatus uestri precibus cuncta nobis prospera successisse, scientes, quod amplius nostro ministerio uestra pro nobis elaboret oratio. ita enim totus se ecclesiastici negotii tulit euentus, ut dubitari non possit beati Petri per singula prouenisse miraculum: primum, quod tantum in ipsis, qui dignitate funguntur, inuenimus religionis ardorem, ut Uitalianus, Pompeius et Iustinianus nobis occurrerent in decem milibus et de aduentu nostro cum uestra gratiarum actione gloriari non arbitrarentur indignum; deinde, quod tanta fuit etiam in plebe deuotio, ut pars maxima populorum cum cereis simul et laudibus uestris nostrum praestolaretur aduentum.

sub hac itaque celebritate secunda feria hebdomadae maioris Constantinopolim sospites hilaresque peruenimus posteroque die piissimo principi praesentati tanto eius releuati sumus affectu, ut, si alia minime praecederent, sola nobis ad solatium piissimi principis gratia suffecisset.