Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ista sunt quae promittit; quid tamen opere possit implere, adhuc ignoramus; has siquidem litteras quartum post ordinationem eius diem reperta occasione transmisimus necdum cum eo communicauimus, non quasi resistentes sed quia adhuc ab eo non sumus inuitati.

superest [*]( 1 nra ex ura corr. V 4 ortantes V 6 obmitteretis V 12 eodem die] scil. quo ep. 220 ) [*](222. Dat. a. 520 ineunte fere mense Martio; acc. die 7 Apr. Edd. Car. I* 531; Bar. ad a. 520, 7; Collect, Concil.; Thiel 911. 14 DIAC V 21 aincellus V successit Car. 26 quarta .. eiusdem reperta p, quarta .. eiusdem die reperta Car. S )

683
ut beatitudinis uestrae insistat oratio, quatenus diuinae gratiae adiutorio talis erumpat, per quem de perfecta possimus unitate gaudere. Accepta VII. Idus Apriles Rusticio cons.

(223.) ITEM SUGGESTIO GERMANI ET IOHANNIS EPISCOPORUM FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUM ET BLANDI PRESBVTERI,

Non miramur apostolatus uestri precibus cuncta nobis prospera successisse, scientes, quod amplius nostro ministerio uestra pro nobis elaboret oratio. ita enim totus se ecclesiastici negotii tulit euentus, ut dubitari non possit beati Petri per singula prouenisse miraculum: primum, quod tantum in ipsis, qui dignitate funguntur, inuenimus religionis ardorem, ut Uitalianus, Pompeius et Iustinianus nobis occurrerent in decem milibus et de aduentu nostro cum uestra gratiarum actione gloriari non arbitrarentur indignum; deinde, quod tanta fuit etiam in plebe deuotio, ut pars maxima populorum cum cereis simul et laudibus uestris nostrum praestolaretur aduentum.

sub hac itaque celebritate secunda feria hebdomadae maioris Constantinopolim sospites hilaresque peruenimus posteroque die piissimo principi praesentati tanto eius releuati sumus affectu, ut, si alia minime praecederent, sola nobis ad solatium piissimi principis gratia suffecisset.

sed orationibus uestris maiora secuta sunt; nam eo die sub senatus cuncti praesentia episcopi quoque quattuor affuerunt, quos Iohannes Constantinopolitanus antistes pro partis suae defensione transmiserat: quibus libellum apostolicae sedis ostendimus omniaque in eo recte canonica esse probauimus.