Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Erat optabile et uoto nostro conueniens consonantia praeteritis nuntiare, scilicet pontificem Constantinopolitanae ecclesiae Iohannem esse superstitem et confessionem libello editam. cuius merita non est dubium deo placere, qui inter catholicos et communicatores sedis apostolicae meruit ad aliam ex hac uita discedere.

in cuius locum Epiphanius quidam presbyter quondam syncellus eius accessit. cuius initia bona uidentur, nam rationabilia loquitur et promittit patrum se regulas seruaturum pacem unitatemque ordinatam non dissipare sed magis augere.

ista sunt quae promittit; quid tamen opere possit implere, adhuc ignoramus; has siquidem litteras quartum post ordinationem eius diem reperta occasione transmisimus necdum cum eo communicauimus, non quasi resistentes sed quia adhuc ab eo non sumus inuitati.

superest [*]( 1 nra ex ura corr. V 4 ortantes V 6 obmitteretis V 12 eodem die] scil. quo ep. 220 ) [*](222. Dat. a. 520 ineunte fere mense Martio; acc. die 7 Apr. Edd. Car. I* 531; Bar. ad a. 520, 7; Collect, Concil.; Thiel 911. 14 DIAC V 21 aincellus V successit Car. 26 quarta .. eiusdem reperta p, quarta .. eiusdem die reperta Car. S )

683
ut beatitudinis uestrae insistat oratio, quatenus diuinae gratiae adiutorio talis erumpat, per quem de perfecta possimus unitate gaudere. Accepta VII. Idus Apriles Rusticio cons.

(223.) ITEM SUGGESTIO GERMANI ET IOHANNIS EPISCOPORUM FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUM ET BLANDI PRESBVTERI,

Non miramur apostolatus uestri precibus cuncta nobis prospera successisse, scientes, quod amplius nostro ministerio uestra pro nobis elaboret oratio. ita enim totus se ecclesiastici negotii tulit euentus, ut dubitari non possit beati Petri per singula prouenisse miraculum: primum, quod tantum in ipsis, qui dignitate funguntur, inuenimus religionis ardorem, ut Uitalianus, Pompeius et Iustinianus nobis occurrerent in decem milibus et de aduentu nostro cum uestra gratiarum actione gloriari non arbitrarentur indignum; deinde, quod tanta fuit etiam in plebe deuotio, ut pars maxima populorum cum cereis simul et laudibus uestris nostrum praestolaretur aduentum.

sub hac itaque celebritate secunda feria hebdomadae maioris Constantinopolim sospites hilaresque peruenimus posteroque die piissimo principi praesentati tanto eius releuati sumus affectu, ut, si alia minime praecederent, sola nobis ad solatium piissimi principis gratia suffecisset.

sed orationibus uestris maiora secuta sunt; nam eo die sub senatus cuncti praesentia episcopi quoque quattuor affuerunt, quos Iohannes Constantinopolitanus antistes pro partis suae defensione transmiserat: quibus libellum apostolicae sedis ostendimus omniaque in eo recte canonica esse probauimus.

postremo quinta feria, hoc < est > cena domini, ad palatium in generali conuentu [*]( 1 quatinus V 3 ida aprilis V 223. Data (simul cum epp. 159-165 et 167) a. 519 die 22 Apr. per Pullionem; accepta die 19 Iunii, Edd. Car. P 492; Collect. Concil.; Thiel 856. 5 EFI V, corr. a 6 DIAC V 18 ebdomade V 22 snfficisset V, corr. a 26 omnia que V 27 recta canonica<que> Car. 28 est add. p, <est in> Car. )

684
uenit episcopus et perlecto libello consentiens cum summa deuotione subscripsit. quis explicet, quanta illic principis pariter ac senatus laetitia fuerit, quas ibi lacrimas gaudia pepererint, quas uoces uel in laudem principis uel in sedis uestrae totius coetus et cleri fauor emisit? explicari haec relatione non possunt sed considerationi uestrae portitorique relinquimus, quod eloqui non ualemus.

a palatio in ecclesia summa cum celebritate peruenimus, ut fidei animorumque concordiam communionis quoque roboraret. credi uix potest, quis fletus laetantium, quae inmensitas fuerit exundatioque populorum: ipsa suam laetitiam turba mirabatur nec dubitari poterat manum affuisse caelestem, quae talem mundo contulit unitatem.

Acacii praeuaricatoris anathematizati nomen de diptychis ecclesiasticis sed et ceterorum episcoporum, qui eum in communione secuti sunt, sub nostro conspectu significamus erasa; Anastasii quoque ac Zenonis nomina similiter ab altaris recitatione summota. pax est orationibus uestris Christianorum mentibus reddita; una totius est ecclesiae anima, una laetitia; solus luget humani generis inimicus uestrae precis expugnatione collisus.

orate, ut Antiochenam quoque similis felicitas inlustret ecclesiam, de cuius antistite adhuc tractatus nutare conspicitur, quoniam inter diuersa uota populorum de personae electione non constat. credimus tamen, quod precibus beatitudinis uestrae de ipsa quoque uelociter ordinatio digna proueniat, ut coepta pax temporibus uestris per omnem mundum pariter dirigatur et cunctis partibus in apostolicam communionem fidemque conuenientibus perfecta. sicut pridem fuerat, omnibus membris capiti suo connectatur ecclesia. Accepta * * [*](5 clerici V, corr. cod. Angelic. fabor V 6 considerationi ex consideratione V 7 ecclesiam p, sed cf. p. 683. 2S in generali conuentu 9 communionis <solemnis> quoque icelebritas • roboraret interpolauit Car. ci 11 sua laticia V, corr. p 14 dvptns V 16 erasa scripsi: erasos V tcnonis V. corr. o2 18 est Thiel: et V 21 ecclesia Vt corr. a 27 perfecte Car. 29 fort. accepta \\die quo supra: i. e. die 19 Iun. anni 519 )

685