Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

antehac per magistrianum, qui in patricii Symmachi remeauit obsequium, litteras karitati uestrae direximus, hortantes, ut nos de uniuersis, quae in causa ecclesiastica gesta sunt uel geruntur, non omitteretis instruere: quod et facere pro nostrae cogitationis releuatione debebitis. nostri enim uoti est, ut labori uestro deus omnipotens desideratum concedere dignetur effectum.

Stephanum negotiatorem, per quem uobis nostra contradentur alloquia, in quo ratio poposcerit, competentibus solatiis adiuuate, quia hunc semper nostrum fuisse recolitis. Data eodem die.