Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
hinc uoluerunt capsellas argenteas facere et dirigere, sed postea cogitauerunt, ut hoc quoque a uestra sede pro benedictione suscipiat. singulas tamen capsellas per singulorum apostolorum reliquias fieri debere suggerimus. Data III. Kal. Iul. Constantinopoli.
HORMISDA GERMANO ET IOHANNI EPISCOPIS FELICI ET DIOSCORO DIACONIS ET BLANDO PRESBVTERO. Opinionum diuersitas diu nos facit de prosperitate uestra uel de susceptae actionis qualitate sollicitos, praecipue cum nihil certum tam diuturno tempore uestrae dilectionis potuissemus rescriptione cognoscere. nos tamen reperta latoris occasione haec ipsa significare maluimus, quapropter salutantes, cum dei omnipotentis auxilio incolomes nos esse cognoscite, quod et de uobis audire desideramus.
sed ut de omnibus, quae gesta sunt, nostram [*]( 6 graticula V, corr. a 9 hoc a: in V compendium ita pictum est, ut utrum hoc an haec sit difficile distinguas 18 deberi Y, corr. cod. Angelic. ) [*](219. Dat. a. 519 die 25 Apr. Edd. Car. 12 499; Collect. CondL; BT.4 I 421; Thiel 866; commemorat Bar. ad a. 519, 71. 21 OR- KTSDA V 22 DIAC V 25 rescriptionee V, corr. 02 )