Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nam dum istas litteras ordinaremus, superuenit magistrianus de urbe Constantinopolitana, qui nuntiauit, quia deo propitio precibus sanctis uestris et Constantinopolitani miserunt anathema Acacio et cum pace pascha celebrauerunt. iam quid sequatur, uestra intercessio apud deum laboret, ut ad perfectum serui sedis apostolicae inueniamur.

epistolas uero, quas destinauerunt ad meam humilitatem supra memorati uiri beatissimi episcopi, pietati uestrae iunctas transmisi. Accepta die quo supra. [*]( 1 hamillime Car. 2 epyri V infra V: inter p, intra Bar. 3 nisi V, corr. Car. 6 suorum V (\'graece ut mea coniectura est ferebatur έαυτω̃ν hoc est ٫٫nostrʺ\' Thiel): om. Bar. 7 plecteretur Y, corr. Thiel 13 scampinam ciuitatem Y, corr. Car. LychidinenBes Y, correxi: Lignidonenaea Car. 14 nam V: nunc Bar. 17 miserunt Y: dixerunt Bar. in marg. 18 pMca V quod Bar. 22 iuncta Y, corr. 02 23 quo supra (i. e. quo ep. 167): qf V )

675
(216.) SUGGESTIO DIOSCORI DIACONI.

Uerum est nulla esse gaudia, magnopere spiritalia, a quibus ex toto tribulatio; esse parata.

gauaemus de unitate 5 Constantinopolitanae ecclesiae, quae facta est cum sede apostolica; laetamur cotidie diuersorum episcoporum libellos nobis satisfactionis offerri.

modicum in Ephesena ciuitate contigit scandalum, ubi contempta est et iniuriata synodus Chalcedonensis: est inuocato clementissimo imperatori hoc corrigere, quod et sperate cum dei adiutorio fieri.