Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed modo. cum aduenerunt beatissimi atque sanctissimi domni episcopi uel diacones directi a sancta corona uestra, occurrerunt illis Scampinus episcopus uir beatissimus Troius cum omni gaudio et luminaribus et porrecto libello secundum uestram praeceptionem statim recepti sunt in pace Christi et missas celebrauerunt cum ipso in Scampina ciuitate. et uidentes Lychnidenses, quod fecit Scampinus, simili modo et ipsi secuti sunt.

nam dum istas litteras ordinaremus, superuenit magistrianus de urbe Constantinopolitana, qui nuntiauit, quia deo propitio precibus sanctis uestris et Constantinopolitani miserunt anathema Acacio et cum pace pascha celebrauerunt. iam quid sequatur, uestra intercessio apud deum laboret, ut ad perfectum serui sedis apostolicae inueniamur.