Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
istam epistolam ante triginta milia de Lignido fecimus sperantes ipsa die in eadem ciuitate cum dei adiutorio peruenire et, quomodo ad nos peruenit, speramus et ipsius ciuitatis episcopum similia facere. quod si factum fuerit, data occasione rescribimus.
Scampis nos positos post missas hora cenatoria Stephanus et Leontius uu. ss. ab imperatore missi in occursum nobis uenerant adhuc nescientes nos in partibus Graeciarum positos, quia talia mandata fuerunt comiti Stephano data, ut ad partes Italiae transiret in occursum nostrum. (est Stephanus iste, quomodo dicitur,
de parentela nlii uestri magistri militum Uitaliani.) qui nobis nuntiau.erunt Patricium senatorem proscriptum et in exilio missum; pro qua tamen causa. nisi quo modo ad nos peruenerit, non possumus dicere, quia non est de talibus rebus facile deliberare. dicitur tamen et apocrisiarios Thessalonicensis ecclesiae teneri. apud quos dicuntur et epistolas inuentas; pro qua causa, nescimus. cum ipsis et Filuminum et [*]( 1 subscripait porrexit Car. praesente Bar. 4 tanta deuotione Y, corr. Bar. 6 uidimus Car. 7 susciperunt Y, corr. a 10 nec 02: ne V potea Y, corr. a 11 uobis Y: nobis a, unde 〈a〉 nobis Car. 14 peruenit 〈Scampinus epiacopus7 .. ciuitatis <Lignidi) episcopum Bar. 16 rescribemus Bar. campis Y, corr. Car. nobis positis Bar. 20 ad Car.: et V transirent Bar. 23 proscriptum ?2: post scriptum Y exilium p 26 apocrisiarius Y, corr. edit. reg. 28 filuminus Y. corr. 0 )