Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

praecipue tamen Heliae Thomae atque Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum causa nos commouet, qui primi mundo necessariam secuti concordiam ecclesiarum suarum priuatione perculsi cum uenerabilium quoque canonum contumelia deprimuntur fitque illis propriae reconciliationis gloria causa difficilis, quasi ipsi magis pertinaci mente restiterint et aliis ad sedis apostolicae redeuntibus unitatem ipsi ecclesiae magis membra discerpserint.

quod quam nobis durum sit quamque clementissimi temporibus imperatoris indignum, prudentiam uestram conuenit aestimare et tandem praestare remedium, quod et illorum labores et nostram grato possit solamine auferre maestitiam.

(212.)

IUSTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Illustrem uirum reuerentissimum episcopum grato suscepimus animo non pro honore tantum, qui debetur sacerdotibus, uerum etiam pro affectu uestrae sanctitudinis. nam quicumque tuo comprobatus iudicio fuerit, est apud nos etiam iudicatus probatissimus. de opera [*]( 6 nostrum Y, corr. p2 10 commonet V, corr. Car. 16 quod quam edit. reg.: quam quod V ) [*](212. Dat. a. 519 die 17 Nou. (per Illustrem?); accepta die 22 Maii a. 520. Edd. Ballerinii in Appendice ad R. Leonis opera p. CLXVUj Thiel 900. 22 IUSTUS V epm reaerentisBimum trap. IX, unde jortasse factum est, ut fugeret editores Illustrem nomen esse proprium. diatingu- tmdus tamen uidetur hic Illustris ab Illustri Epiphanii germano, cuius nomen debenus uerbis ep. 225 § 3 e codice V restitutis; cf. Britrãge 35 ad. 3 26 eat Baller.: es V (et apud .. iudicatur p\') )

671
tamen et fauore, qui sacrosanctis inferendus est eorum ecclesiis, tunc demum oportunius statuetur, cum legati, quos nuper ad regem magnificum Transamundum destinasse noscimur, reuersi propitia diuinitate responsum nobis retulerint.