Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

praecipue tamen Heliae Thomae atque Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum causa nos commouet, qui primi mundo necessariam secuti concordiam ecclesiarum suarum priuatione perculsi cum uenerabilium quoque canonum contumelia deprimuntur fitque illis propriae reconciliationis gloria causa difficilis, quasi ipsi magis pertinaci mente restiterint et aliis ad sedis apostolicae redeuntibus unitatem ipsi ecclesiae magis membra discerpserint.

quod quam nobis durum sit quamque clementissimi temporibus imperatoris indignum, prudentiam uestram conuenit aestimare et tandem praestare remedium, quod et illorum labores et nostram grato possit solamine auferre maestitiam.