Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

paulo post autem scietis, peruenerabiles, annuente domino Iesu Christo, quia haec ab exordio mihi sunt excogitata et, quando dominus deus tempus dedit, ad effectum haec sunt perducta. omnem cum uestra sanctitate in Christo fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus.

(209.)

HORMISDA DOROTHEO EPISCOPO THESSALONICENSI. Considerantes tuae fraternitatis ecclesiam ante praetereuntis mala discordiae olim cum sede apostolica praecipua fuisse caritate coniunctam te nuper pacis desuper redditae esse credebamus auctorem: sed quia, quos praeuenire debueras, sequi etiam remoraris, non leuiter pro fraternitate tua dilatae correctionis ingemiscimus tarditatem.