Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quaesumus namque, ut tandem de uenerabilibus fratribus et coepiscopis nostris Helia Thomate atque Nicostrato, quod sacrissimorum canonum dictat auctoritas, uobis decernentibus impleatur, ne uideantur ut auctores alicuius mali, quod primi ad unitatem sedis apostolicae festinarunt, in communi omnium gaudio soli meruisse percelli et in facto laudabili uictam personali odio cessisse iustitiam.

nostris ergo precibus apud clementissimum Augustum uestras adiungite, ut fructum, quem illis patrum regulae tribui et conseruari praecipiunt, inimica tergiuersatio auferre non possit. [*]( 208. Dat. ut ep. 202. Edd. Car. P 511; Collect. Concil.; BTÂ 1 434; Thiel 890; commemorat Bar. ad a. 519.134. 2 sua V 5 inuite V, corr. 02 6 reconciliatione Car. 7 segragatns Y, corr. a 10 initia (i2: inia V 11 consecratis V, corr. Car. 16 Satanas iamdudum prostratua uulnus afficiat (efficiat edit. reg.) Car. 17 imperandę V, corr. pt 20 sacratissimorum a 23 commoni V )

663
(204.)

HORMISDA EPIPHANIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Oportuerat quidem fraternitatem tuam diuini contemplatione iudicii atque caritatis nostrae respectu Heliam Thomam atque Nicostratum fratres et coepiscopos nostros, postquam in consortium communionis nostrae recepimus, ad diuina tecum mysteria incunctanter admittere atque ad ecclesias suas, a quibus eos discordiae error excluserat, pro pacis nostrae plenitudine reuocare, ut unitas, quam post annorum multa curricula per totum orbem suis deus restaurauit ecclesiis, nulla uoluntatum nostrarum distantia laederetur.