Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quare clementiam uestram mixto etiam precibus fletu deposcimus. ne gaudia nostra, quae de haereticorum cotidie conuersione praestatis, praefatorum abiectio intoleranda conturbet, quia non sola personarum nos causa sollicitat, quibus et boni facti simul sufficere gloria posset et meriti, sed quod uenerabilium constituta canonum contemnuntur et quod non paruam eorum abiectio apostolicae sedis tangit iniuriam: ne christianitatis uestrae sinceritas, qua et magnum patrocinium ueteribus constitutis impenditis et sedis apostolicae principatum acta nouiter ueneratione sancitis, in uno inexplicabilem relinquat posteris negotio quaestionem. [*]( 2 secura V, corr. 0 3 nouenό V ) [*]( SM. Dat. (simul cum epp. 189 190 203 207 210 211) a. 519 die :4 Sept. per Eulogium. Edd. Car. J2 510; Collect. CONcil.; BT A I 433; Thiel 889; commemorat Bar. ad a. 519, 134. 6 prima Y: palma edit. reg. 8 redit V, corr. 0 13 afficit Car. 19 conuarsatione Y, corr. Oar. 20 intoUeranda V )

662
(203. )

HORMISDA EUFIMIAE AUGUSTAE. Orare nos et pro uestra incolomitate deo nostro uota persoluere cum catholicorum etiam coetu sine cessatione pontificum non uestrae studium exorationis inuitat sed deuotum atque persistens in ecclesiastica stimulat conciliatione propositum.

quis enim ab haeretica segregatus conspiratione se teneat, quis aliis in sua utatur deprecatione principiis, nisi ut uobis serenissimoque principi iugali uestro et uita sit longior et ad prosperitatis augmentum gratia diuina proximior, qui ini〈ti〉a felicis imperii plectendi execrationibus consecrastis erroris et amicam diabolo pacifica expulistis intentione discordiam?