Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IUSTINO AUGUSTO. Benedicta trinitas deus noster, qui uobis gubernacula mundani commisit imperii, quibus non solum pro iure regni ueneratio deberetur uerum etiam pro gloriosi modestia et integritate propositi!

uere enim glorificauimuB deum lectis uestrae pietatis apicibus, quibus promissae legationis moram pro infirmitate eius, qui dirigendus fuerat, excusando luce clarius reddidistis, quam curam fidei et pudoris haberetis, ostendentes rerum summam regentibus non sufficere ad dominationis apicem, quam obtinent, potestatem, nisi ornamenta morum pretiosiorem faciant principatum. seruet circa uos, clementissime imperator, deus noster beneficia sua et respiciens bona uestra largiatur aeterna !

nec nos tamen momordit ulla suspicio aut implendi tarditatem promissi de mutatione credidimus euenisse consilii. nefas enim erat de eius uerbis qualibet sollicitudine dubitari, cuius fidem in magnis rebus datum est tam euidenter agnosci.