Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

cui quidem iudex ueluti sub imperiali rescripto et minis extorquere contendit, ut cum Damaso conueniat. sed presbyter memor diuini iudicii praesentem iudicem non timens reppulit perfidi communionem atque ideo datur in exilium et, cum est apud Ostiam, atrocitate illius uulneris moritur.

cuius quidem tanta fuit sanctitas, ut eum etiam episcopus loci illius nomine Florentius communicans Damaso cum quadam ueneratione suspexerit. namque cum in quodam uetusto monumento eum fratres sepelissent, non est passus idem Florentius iacere eum illic, ubi indigna sepultura uideretur, sed transfert eum inde et sepelit in basilica martyris Asterii, ubi in loco presbyterii qui t iuxta sepulturam. hoc pio suo obsequio, in quantum poterat, Damasi [*]( 1 uol clam .. facienda sunt om. x 3 macharius V-I) conuocans o: conuocariJl/l (eras. s) V, conuocant fi 4 ut om. fi diuina fide .. roboraretur <1* 6 in om. <I> 7 et om. ax 8 macharius V-I) 9 inruunt (I) officiliabus V 11 coxsa V 12 sistunt V: statuunt <I> 13 uelut tP 15 praesente iudice ((J 16 perfidiae 4> (perfidei 1\') 17 est apud om. fi ostiam ?: hostiam x:, hostiaIII! V, hostia ic atrocitatis <I> 23 transfert V: transferens ?Y., transfers KJ et om. <!\' sepelliit X, sepeliens 5 24 basilica V ubi V: ibi4>; presbyterii V: presbiteri X, presbiter s; iuxta VKO: iusta x?; 25 sepulturam Y: sepulturam habent <l>; locus COITuptttS. fort. ubi in loco presbjterii quiescit iusta sepultura )

30
scelus a se facere contendebat alienum.

aduertat tranquillitas uestra: si haec fieri uultis in Romano imperio aduersus sanctos et fideles ab his qui praeuaricatores sunt, nonne metus est, ne sanguis fidelium Romanum grauet imperium? nam idem Damasus accepta auctoritate regali etiam alios catholicos presbyteros nec non et laicos insecutus misit in exilium perorans hoc ipsum per gentiles scolasticos fauentibus sibi iudicibus, cum utique uestrae constitutiones aduersus haereticos decretae sint. non aduersus catholicos, et tales catholicos, qui fidem integram nec sub haereticis imperatoribus reliquerunt, et quidem grauia multa perpessi.

sed et nuper temptauit grauiter persequi beatissimum Ephesium episcopum sanctae fidei aemulatione feruentem, ordinatum intaminatae plebi Romanae a constantissimo episcopo Taorgio et ipso inlibatae fidei uiro. sub inuidia falsi impositi cognomenti per suos defensores interpellans iudicem Bassum quasi aduersum Luciferianos.

sed Bassus olim catholicam fidem uenerans sciebat in Lucifero nullam haereseos fuisse prauitatem, quippe quem et bene nouerat pro fide catholica decem annos exilia fuisse perpessum, et pro constantia suae integritatis reppulit accusationes Damasi negans se facturum, ut homines catholicos et integrae fidei uiros insequeretur, dicens maxime, quod ipsae constitutiones imperatorum contra haereticos solummodo promulgatae uideantur, non contra hos, qui sanctissimam fidem sine saeculi ambitione conseruant. et tunc primum erubuit Damasus, quod inuentus est iudex, qui solus imperialia scripta piissime interpretans tueretur.

nam et hoc ipsum necessarium est, ut falsi cognomenti discutiamus inuidiam, qua nos iactant esse [*]( 4 romanorum (I) 7 sibi om. o 10 fidem integramI incipit rursus 7 12 effesiuin V, eresium x\'JZ. heresium kz, . sanctitate II) la feruente I" intemante X. intimante y, intimanite x plebe (plebem Z) romana tl) 15 uero (I) inuidia a falsi V 17 luciferum (I) 18 hereseus 3x, heresius Y 20 constantiae suae integritate fi 22 ipse VtI>. corr. 0 23 modo ex modo corr. V 24 fide 7t-s. fidei x 25 conseruans Y- 27 et om. 3 ipso V 28 falso X, falsum Y iactant esse V: iactantes II) )

31
Luciferianos. quis nesciat illius cognomentum tribui sectatoribus, cuius et Bona aliqua doctrina transmissa est ad discipulos ex auctoritate magisterii ? sed nobis Christus magister est, illius doctrinam sequimur atque ideo cognomenti illius sacra appellatione censemur, ut non aliud iure dici debeamus quam Christiani, quia nec aliud sequimur quam quod Christus per apostolos docuit. haereses autem ideo hominum appellationibus denotatae sunt, quia et hominum commenta tradiderunt. perdit enim in se Christiani nominis appellationem, qui Christi non sequitur disciplinam.

dicant nunc, quid Lucifer nouum docuerit. quod non ex Christi magisterio traditum est, quod non ab apostolis discipulis saluatoris transmissum est in posteros. et bene, quod libros scripsit ad Constantium, non, ut plerique, gloriam captans ingenii sed diuina testimonia aptissime congerens contra haereticos et contra ipsum patronum haereticorum. ad diuinam aemulationem pro filii dei amore succensus. denotent. quid illic contrarium scripturis, quid nouum quasi haereticus scripsit. quos quidem libros.

cum per omnia ex integro ageret, suspexit et Athanasius ut ueri uindicis atque in Graecum stilum transtulit, ne tantum boni Graeca lingua non haberet. parum est: quin etiam propriis litteris idem Athanasius eosdem libros praedicat ut prophetarum et euangeliorum atque apostolorum doctrinis et pia confessione contextos. et quamuis plurimis in eum laudibus erigatur, tamen non aequat ad meriti eius praeconium. et quidem cum amplius laudare non posset: ita rerum eius supereminentia quaeuis laudans lingua superatur.

sed Lucifer [*](22 Athanasii ad Lncifer. epist. (VI, Luciferi ojip. >>tl. Hartel p. i2:,, 8 ft\'.) ) [*]( 1 tribuisse «l» 2 et V: in II) 5 apellatione V _did (dicere l") iure trap. (I) 6 tjuia (It: qui V 10 quid V: qui «I» (quae a) luciferum tĮ> 11 magisterium Ys 15 patronum V: tronuni (It 18 cum om. V 19 uiri (P 20 uindicis V: uindices X. uindex Y 21 graeca om. l» qui V 23 euangelistarum Sirm. doctrinisj reliqua om. 3 24 plurimis meritis eius fi omissis intermedm 26 posset V: possit et (I) eius om. V 27 supereminentiam Yx )

32
ignarus licet artificiosae eloquentiae, tamen ut prophetico et euangelico atque apostolico more scriberet, quod super omnem humanam eloquentiam est, habuit gratiam sancti spiritus ex merito rectae fidei et sincerissimae conscientiae. per quem etiam diuinas uirtutes operatus est non solum in Sardinia sed in ipsis quoque quatuor exiliis usque adeo, ut eum aduersarii magum dicerent, cum apostolicas uirtutes per eum fieri negare non possent.

uenit ad hunc et sanctus Gregorius et admiratus est in illo tantam doctrinam scripturarum diuinarum et ipsam uitam eius uere quasi in caelis constitutam. iam quantus uir Lucifer fuerit, cum illum admiretur et Gregorius, qui apud cunctos admirabilis est non solum ex conlisione illa Osii sed etiam ex diuinis uirtutibus, quas habens in se gratiam sancti spiritus exsequitur?

quid ergo ? et in hoc impii sunt, <quod>cum Lucifer secundum scripturas diuinas et crediderit et docuerit et uixerit et in nomine Christi sit uirtutes operatus. ad opprimendos uerae fidei uindices Luciferi nomen imponant, nescientes miseri summum se committere sacrilegium, cum doctrinam Christi sub hominis appellatione designant, sicut et in hoc impii sunt. quando sacrilegas institutiones pro arbitrio hominum editas sub Christiani nominis auctoritate defendunt. an non summa impietas est iniquitates suas et sacrilegia sub Christi nomine uindicare? an non summa impietas est piam doctrinam sub Christi nomine consecratam humanis appellationibus denotare? sed haec fraus, haec atrocitas aduersus fideles in Hispania et apud Triueros et Romae agitur et in diuersis Italiae regionibus. [*]( 1 artificiose V: artificium reus lr, artificio reus ic, artificior cos x 3 ex (It: et V 4 quem X: quae VY 7 magum Y et ex magnum corr. x: magnum VK fierint X, iferent 9, fierent et X 10 constitutam S\'irn:.: constitutum V (constituti o2), constituta (It 11 quantum uis tP 12 condicione (-nem r.X) illa (-am r) hostiae (I) 13 habent cP 15 quod inserui: om. V(I) et om. (It 17 primendos Y opponant (It, imponunt Sirm. 20 sint V 21 edita V 23 est V: et cj) pia (impia I\') doctrina (It 24 consecrata (It 25 donari «I) 26 hyspania Y triberos Y, treueros x. treuerus Tt: 27 relllfgionmus (eras. li) V )

33

Adserendum nunc necessario est, quod in his partibus gestum est, ubi egregii episcopi non fidei ueritate sed sola catholici nominis appellatione uestiti non solum per iudices neque tantummodo per manum militarem fideles et ueros catholicos dissipant sed etiam interdum per suos clericos ignorantibus iudicibus uel etiam dissimulantibus atrocia exercent. et qui finis erit, si cuncta referamus, quae singuli quique fidelium passi sunt atque patiuntur? unum tamen atrox persecutionis facinus ad compendium referendum est, quod in Aegypto apud Oxyrynchum commissum est sub totius testimonio ciuitatis.

certa pars est apud Oxyrynchum sanctae plebis, in cuius sacro numero plerique quanto intentius ad res diuinas studium curamue posuerunt, tanto sollicitius diligentiusque fidem catholicam inuiolabiliter seruare contendunt, ita ut se nullis haereticis nullisque praeuaricatoribus per diuina commisceant sacramenta. ad hanc obseruantiam plerique eorum eruditi sunt exemplo et motu beatissimi Pauli, qui isdem fuit temporibus, quibus et famosissimus ille Antonius, non minori uita neque studio neque diuina gratia quam fuit sanctus Antonius. nouit hoc et ipsa ciuitas Oxyrynchus, quae hodieque sanctam Pauli memoriam deuotissime celebrat.

sed haec ipsa pars plebis, ubi uidit episcopum illius ciuitatis nomine Theodorum in impiam praeuaricationem fuisse conlapsum, ita ut non solum fidem integram condemnaret neque ut tantummodo impie subscriberet sed ut etiam laicum se fieri ab impio Georgio pateretur et denuo ab ipso haeretico episcopum ordinari. exsecrata est eius communionem habens secum presbyteros et diacones illibatae fidei, per quos fruebatur diuinis sacramentis [*]( 1 adserendum .. partibus om. rc necessarium (It 2 egrigii (sic) V: aegri «1» 3 iudicem (I) neque V: aeque JTX, et que Y 4 militare (It uiros Ytt 5 cfos V 7 referimus singillatim quique (It S persecutiones Yo. persecutionem V 9 egypto V 10 oxorynchum V: exorvnchum kx, exorincum Y et similiter per eso etiam ceteris locis 11 sancte V: sacre (I) 13 posuorum V 14 seruare om. tc ita om. (I) 15 praedicatoribus (I) 17 monitu xo Sirm. 18 minor Hartel 19 noil V 20 sancti (It 21 memoria «I» 23 impiarum rcx. impiorum errorum 1\' 27 exsecreta (corr. o) est V: exacratam *l> 28 fouebatur*l> (fabebatur n) diujni sacramenti (I) ) [*]( XXXV. ) [*]( 3 )

34
una cum supra memorato beatissimo Paulo. sed postea etiam episcopum sibi per tunc temporis episcopos catholicos ordinauit sanctum Heraclidam, tanto magis idoneum, quanto et firmius contra haereticos et praeuaricatores debuit ordinari, qui et in uita esset perspicuus, a prima aetate deo deseruiens contemptis bonis saecularibus et in fide et doctrina perfectus existens. unde et pro apostolica fide, pro doctrina euangelica, pro conuersatione caelesti apud cunctos illic uenerabilis est, solis tantummodo haereticis et praeuaricatoribus displicens; unde et magis deo placet, cum talibus displicet.

sed hic tantus ac talis ita coepit exercere pontificium, ut ad opinionem fidei eius et doctrinae atque ipsius sanctissimae conuersationis plerique etiam de longissimis regionibus aduenirent execrantes nefariam praeuaricatorum societatem eiusque sacrosanctum consortium desiderantes.

sed ille egregius bis episcopus hoc non patitur. et primum quidem uexat per publicas potestates, ita ut aliquotiens solum intempesta nocte raptum per lancearios de urbe sustulerit. sed cum eaedem potestates non in hoc perseuerant, in quo temerarie coeperant (quod enim ius habere poterant contra episcopum catholicum ? unde et merito a coepta persecutione cessarunt, maxime unus ex ipsis etiam diuina plaga admonitus), tunc egregius iste bis episcopus iam propriis uiribus nititur et mittit turbam clericorum ad ecclesiam beati Heraclidae catholici episcopi eamque euertit destruens undique parietes, ita ut ipsum altare dei securibus [*]( o 1 una V: sunt n, om. x, sententia Y super V 2 eps K, episcopis x, episcopus Y catholicus Yx 3 sanctam «1» eraclidam V: heraclidem <1> idoneo •!> 6 sclaribus V 7 p aplica V 8 conuersione V apud V: a populo $ cunctus •/, ninctus 11*9 10 deo om. K 12 atque ipsius] finis folii 49 in codice /; excidit folium unwn; quod hodie est folium 50 incipit a uerbis ubi autem idem (pag. 38, 18) 13 aduenerint »* 14 societatem eiusque V: societate que nx, societate atque o sacrnsancto (!) fidei consortium interpolat o 17 intempestate \'It? lanciarios o, lanciarius ax 18 eadem F<!\\ coiT. 0 19 temerarie ceperant V 20 habere om. <1> episcoporum V et om. (I) 21 a cepta 0: accępta V, accepta <l> 24 heraclyde V )

35
dissiparet, cum horrore totius ciuitatis et gemitu, quod illa ecclesia euerteretur, cuius episcopum etiam diuersae partis homines rectae et illibatae fidei confitentur.

aduertite, quaesumus, piissimi imperatores et rectae fidei uindices: numquid pro tam impiis episcopis edicta proponitis, ut hi affligantur, qui ob meritum fidei et sanctissimae uitae mundo ipso pretiosiores sunt? credite, religiosissimi imperatores, beatum Heraclidam unum esse de illo numero sanctorum, de quibus refert scriptura diuina dicens: circuierunt in melotis et caprinis pellibus, indigentes, in tribulationibus et doloribus afflicti; quorum non erat dignus mundus.

quomodo enim beatus Heraclida non talis est, qui omnia saecularia respuens oblectamenta per ipsas amaritudines confragosae uitae istius aemulans dominica uestigia nudus expeditusque uirtutum iter salutare sectatur, qui sic pro diuinae fidei amore conspirat, sicuti et sanctos legimus conspirasse. nihil habens de saeculo quam pro fide tribulationes et dolores, sic uiuens, sic incedens, sicuti et illi sancti, de quibus supra positum est testimonium? merito ergo et beatus Gregorius ceterique sancti episcopi sanctimoniae istius uenerabili consortio in tot malis afflictae ecclesiae uelut diuinis solatiis releuantur.

non solum autem in tam uenerabilem episcopum grassatus est Theodorus sed et in ipsam sanctissimam plebem eius, quae pro sincerissimi et fidelissimi sacerdotis doctrina et moribus instituta est. et longum est referri, quae contra pudorem propositumue sacrarum uirginum molitus est, quarum monasteria pro merito sanctimoniae earum [*]( 9 Hebr. 11, 37 sq. ) [*]( 2 uerteretur V parti (I) 3 hominis rcs fidei om. I() auertite V 4 recte Frt», rictae x 5 hii adfligant <1* 6 meritis II) 7 lierachdam Y, eraclidam o, heraclidem x 8 esse om. m 9 in om. <I> melotias x, melotic.s x, melucias <p 11 quorum non erat numerus (!) salutaria (salutarique 1\') sacramenta fidelium etc. (pag. 37, 9) <l> omissis intermediis 12 heraclydf/II V non talis bis s:ripsit V, corr. 0 16 sicuti bis scripsit V. corr. o scos (pro seos) V 23 crassatus V 24 eiusque V 26 sacratum V, corr. Sirm. ) [*]( 3* )

36
ciuitas ipsa ueneratur. sed et ipsos seruos dei aliquotiens atrocibus afflixit iniuriis, quos magis probauerat sanctiores. sed quid mirum, si oues ut lupus affligeret, quarum bonum pastorem frequenter affligit ?

ecce, qui sub uobis piis imperatoribus et pro fide catholica uenientibus iactat se esse catholicum, euertens ecclesiam catholicorum, persequens catholicos sacerdotes et seruos Christi nec non et sacras eius uirgines impie affligens! hic est egregius et sanctissimus ille episcopus, qui cum fuisset primum a catholicis episcopis episcopus ordinatus, postea ab impio Georgio in laicorum numerum redactus nihilominus ab ipso Georgio episcopus ordinatus est in uexationem fidelium, sedens et communicans in una eademque ciuitate cum Apollonio Melitianorum episcopo consentienti impietatibus Georgii et cum ipso item Apollonio idem Theodorus persequens beatum Heraclidam catholicae fidei uindicem!