Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

hoc, quod petimus, non. ideo petimus, quasi expauescamus pro uero interfic: deus testis est, qui uerus speculator est cordis, quia per dei gratiam nobis ut summum refrigerium est et certa spes futurae beatitudinis. si pro hac fideli adsertione iugulemur. non ergo quasi qui timeamus perpeti, ideo sumus ista prosecuti, sed ne aliorum impietatibus et crudelitatibus sanguis effusus fidelium Christianorum diu piissimum uestrae principalitatis grauet imperium.

maxime sub te, religiosissime Auguste Theodosi, qui mira deuotione contra omnes haereticos Christianae religionis pia confessione conspiras, magnum nobis apud deum fore supplicium credidimus, si apud te tam religiosum, tam piissimum imperatorem et Christo deo diuino ac plenissimo timore consecratum, quem uere ad imperium deus Christus elegit, quae sunt uerae fidei ac uerae ecclesiae, taceremus. post haec non ambigimus. quo sollicitus agas qua pater imperii, ne in orbe Romano professae fidei communionisque sinceritas affligatur. quicquid in causa sacrae fidei ac professae ueritatis sanctius gesseritis, tanto gloriosius et hic et in perpetuum Christi fauore regnabitis.

ego Marcellinus preshyter optans felicissimo imperio uestro securam quietem et in regno Christi et dei perpetuam beatitudinem, piissimi imperatores. ego Faustinus, qui non possum dignus uocari presbyter dei, optans ut et hic multos annos clementissimae diuinitatis auxilio feliciter imperetis et in futuro Christi filii dei regno perpetuam cum sanctis beatitudinem consequamini, gloriosissimi imperatores. [*](2 quasi V: ut II) 4 ut et Sirm. futura et VOtX beatitudines V 5 si om. n 6 perpeti om. Ix sed ne om. x 7 aliquorum cĮ) effundatur II) 8 diu V: ne diu itx, nedum Y 9 te om. q. religiosissimi augusti cl) 10 omnes V: eos 11 conspirans *l» 14 dei cl- 15 taceremus post V: acerrimus pontifex II) 16 ambigemus II) sollicitius Hartel in om. Ix 17 communionisquo Clt 18 in om. 19 sanctius V: sanctae q. 20 regnabitis (regnauetis n) Marcellianus presbyter obtuli JTX reliquis omissis; regnabitis Marcellinus presbyter obtulit epistola explicit feliciter /, regnabitis Marcellinus presbyter obtulit epistolam 9 reliquis omissis 23 dei p: dedi Y )

45

AD HAS PRECES ITA LEX AUGUSTA RESPONDIT :

(2a.)

Salue, Cynegi carissime nobis. Etsi nulla humanis pectoribus maior quam diuinae legis debet esse reuerentia nec adici quicquam ad eam possit, cuius ambitiosa praestantia, mundi terraeque moderatrix, omne, quod sub nobis esse uoluit fauor omnipotentis dei, propitiata custodit: