Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

habeant illi basilicas auro coruscantes pretiosorumque marmorum ambitione uestitas uel erectas magnificentia columnarum; habeant quoque porrectas in longum possessiones, ob quas et fides integra periclitata est: quid etiam suis impietatibus uindicant communes Romanis omnibus ciuitates, ut neminem in his pie uiuere permittant, in quibus a plurimis etiam uana superstitio sine periculo colitur et sine illorum inuidia uindicatur? liceat saltem ueritati uel inter ipsa uilissima et abiecta praesepia Christum deum pie colere ac fideliter adorare. ubi et aliquando natus secundum carnem idem [*]( 1 Hierem. 6, 15. ) [*]( C 2 ne Sirm. si Vo, si * confessionem nY 3 et ignominiam.. cognouerunt om. cl) 6 fecimus «1» christi Cl) 8 discribuntur cl) amatoribus cl) 9 quid enim .. glorientur om. V 11 hii CP 13 uestram Sirm. 15 catholicae .. patiamini om. ? inserens uerba et patimini catholice fidei paulo inferius ante nusquam patimini II) 22 communis cĮł 24 uana o: uasa V, om. (I) sine periculo Y: \'cum periculo cl) 25 saltim cĮJ )

44
Christus infans iacere dignatus est.

hoc, quod petimus, non. ideo petimus, quasi expauescamus pro uero interfic: deus testis est, qui uerus speculator est cordis, quia per dei gratiam nobis ut summum refrigerium est et certa spes futurae beatitudinis. si pro hac fideli adsertione iugulemur. non ergo quasi qui timeamus perpeti, ideo sumus ista prosecuti, sed ne aliorum impietatibus et crudelitatibus sanguis effusus fidelium Christianorum diu piissimum uestrae principalitatis grauet imperium.

maxime sub te, religiosissime Auguste Theodosi, qui mira deuotione contra omnes haereticos Christianae religionis pia confessione conspiras, magnum nobis apud deum fore supplicium credidimus, si apud te tam religiosum, tam piissimum imperatorem et Christo deo diuino ac plenissimo timore consecratum, quem uere ad imperium deus Christus elegit, quae sunt uerae fidei ac uerae ecclesiae, taceremus. post haec non ambigimus. quo sollicitus agas qua pater imperii, ne in orbe Romano professae fidei communionisque sinceritas affligatur. quicquid in causa sacrae fidei ac professae ueritatis sanctius gesseritis, tanto gloriosius et hic et in perpetuum Christi fauore regnabitis.