Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

filius etenim uester clementissimus imperator aeternitatis beneficio sceptra sortitus fidei causas arripuit explicandas et ad tuam sanctitatem missa legatione sedis apostolicae promeruimus sacerdotes. quorum aduentu non mediocriter adoleuit ecclesiarum concordia sacrosanctarum nobis instantibus, ut decebat. Acacii namque, quod discidium generabat, nomine stirpitus amputato pro tenore libellorum, quos direxistis, in hac urbe regia multisque ciuitatibus unitas optata prouenit, quam summis inuentam laboribus uenerari conuenit in perpetuum custodirique necesse est nec quibuslibet argumentis retractari quispiam patietur, quae sempiterna maiestas rite composuit.

sed quia prosperos cursus frequenter impedire festinat humani generis inimicus, pars Orientalium non exiliis nec ferro flammisque compelli potest, ut condemnet episcoporum nomina post Acacium defunctorum; quae difficultas generali concordiae moras innectit.

sanctitas itaque uestra caelitus inspirata rerum temporumque qualitatem consideret et condemnatis huius erroris auctoribus, id est Acacio Constantinopolitano, Petro ac Timotheo Eluro et Dioscoro Alexandrinis Petroque Antiocheno, finire dignetur inueteratum certamen de ceterorum nominibus quaestione sopita, ut redimatis plebem de sanguine, quam deus noster regendam commisit, ac non persecutionibus et cruore sed patientia sacerdotali populum domino nostro concilietis, ne, dum uolumus animas lucrari, et corpora multorum perdamus et animas.