Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quantus enim circa uestram uenerabilem fraternitatem in omnibus sit amor, iubete perpendere, quia quos uestra apostolica sedes condemnans in sacris diptychis recitare non iussit, eos nec ego inter sacra facio nominari mysteria. hoc autem et his notum est, qui a uobis sunt directi uiri reuerentissimi, id est Germano sanctissimo episcopo, Felici et Dioscoro diaconibus et Blando presbytero, qui efficaciter exsecuti sunt ea, quae eis sunt a uobis iniuncta.

oret igitur uestra sanctitas tam pro me quam pro subiectis meis sacerdotibus, ut perpetue custodiamur rectam dei tenentes confessionem, similiter et pro serenissimo principe nostro et pro Christianissima Augusta, quia eorum salus communis sanctarum ubique est ecclesiarum profuturum fir〈ma〉mentum.

istam igitur nobis habentibus intentionem nullo modo iam licebit sanctam dei dilacerari ecclesiam per gratiam sancti spiritus et intercessiones sanctae ac gloriosae dei genetricis uirginis Mariae.

omnem quae cum uestra est < sanctitate) fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus. ET ALIA IIANU : Incolomis in domino ora pro nobis, dei amator sanctissime frater. Accepta XV. Kal. Octobr. Rusticio u. c. cons. [*]( 4 idemque edit. reg., sed qui e graeco hanc uertit epistulam, tam multa peccauit, zst nihil mutaueum 5 perpetuę Y: perpetuo 02 7 dypticiis V recitari Thiel 14 perpetue V 17 firmentum F, cvrr. 0 18 habentibus 02: ahsentibus V 21 quae cum scripsi: quicumque Y, quamcumque Car. uestra est <sanctitate> fra.ternitatem scripsi: ura e fraternitate Y, uestrę fraternitate a, uestram fratemitatem Car. 22 incolomes V 24 octuh V )

655