Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

in his ergo quattuor sanctis et sacris synodis magnum pietatis praedicatum mysterium et omnium hominum est reposita salus. eos enim, qui fuerunt uel sunt eiusdem sententiae, et suscipio et amplector et uniri me eis diligo; e contra autem eos, qui praeter istas quid sentiunt aut praedicant uel praeterito tempore aliquid conati sunt, a coetu orthodoxorum extorres esse existimo. similiter rectas re uera et religiosissimas epistolas uenerabilis papae Leonis pro recta fide conscriptas circumamplector et suscipio.

habeat igitur hanc sententiam circa me uestrae beatitudinis sancta fraternitas; uobis enim [*]( 6 docuit V, corr. 02 11 patrum temptauit Hartel: quam Y, hÜcorum Bar., catholicorum Thiel 14 nicaena V (sc. synodo, cl. p. 591, 17; 653, 18): Nicaea Car. congregatorum Car. chństianę Y, corr. (12 15 iudicium edit. reg. 20 unam V: ueram Bar. 25 unire Bar. 26 pto V 31 manifestum Bar. )

654
manifestam feci et sub me ecclesiis haec praedico festinans per omnia eas mihique et uestrae beatitudini uinculo caritatis adunari, quas omnino oportet unitas esse et inuiolabiles et corpus unum communis apostolicae ecclesiae eundemque perpetue custodire.