Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

igitur poscimus ac monemus, ut orationibus uestris numquam excedat nomen meum ac praecipue serenissimi coniugis nostri sed tam utrique nostrum quam rei publicae supernum precibus uestris placetur praesidium.

(195.) EXEMPLUM RELATIONIS EPIPHANII EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI.

SANCTISSIMO AC BEATISSIMO DOMNO FRATRI ET COMMINISTRATORI HORMISDAE EPIPHANIUS IN DOMINO SALUTEM. Deus, qui in alto habitat et humilia respicit et omnia pro salute hominum affluenter prouidet, pro sua bonitate et misericordia meam respexit paruitatem et post obitum sanctae memoriae quondam archiepiscopi et patriarchae Iohannis sedem sacerdotalem sanctae ecclesiae catholicae regiae urbis mihi conferre dignatus est sententia et electione Christianissimi et iustissimi principis nostri Iustini et piissimae reginae, quae ei ad omne studium communicat diuinum, sequentiumque eorum. his, quibus est bona conuersatio et qui regiis honoribus sunt sublimiores, simul et sacerdotum et monachorum et fidelissimae plebis

consensus accessit quapropter necessarium duxi hoc primum indicium meis litteris inserere, ut ostendam quam circa uestram apostolicam sedem habeo uoluntatem.

est mihi oratio magnopere, beatissime, uniri me uobis et diuina amplecti [*]( 14 Psalm. 137, 6 ) [*]( 194. Dai. ut ep. 192. Edd. Car. I2 535; Collect. Concil.; Thiel 919. 2 AUG V 4 earlebrat V 9 nostrorum V, corr. Thiel ) [*]( 195. Dut. ut ep. 192. Edd. Car. 12 541; Bar. ad a. 520, 30; Collect. Concil.; Thiel 923. 12 RBLATIOMIS a: RELATIONIS SIXAB V 15 humiliat V, corr. o 20 sententie V, corr. 0 26 ut oa: et V 27 ratio Bar. reiecto oratio in marginem )

653
dogmata, quae ex beatis et sanctis discipulis et apostolis dei. praecipue Petri summi apostolorum, sedi sanctae uestrae sunt tradita, et nihil eis pretiosius existimare. neque enim extra aliunde ueniens sanctae ecclesiae constituta ignoro sed nutritus per dei uoluntatem ex teneris unguibus in sancta catholica ecclesia parui per tempora sanctissimis sacerdotibus et patriarchis. nam saepius praepositus bis, qui per sacratissimum et ineffabile baptisma sua exuunt peccata, rectam et ueram unius essentiae trinitatis docui fidem, quam, sicut praefatus sum, ex discipulis magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi procedentem omnium sacerdotum et omnium patrum amplectitur coetus.

diuinum enim re uera sanctum et a deo datum symbolum trecentorum decem et octo sanctorum patrum in Nicaena congregantium adoro et praedico et Christiani splendoris manifestum indicium esse annuntio et quinquaginta et centum sanctorum sacerdotum in hac urbe regia factam uenerabilem synodum, similiter et ducentorum dei amatorum patrum conuentum in Ephesena factum, triginta et sexcentorum reuerentissimorum patrum et sacerdotum synodum factam Chalcedone unam esse et conuenientem et compaginatam praedictis sanctis conciliis ipse ego didici aliosque docere cognoui.