Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quam ob rem legatis quidem tuae sanctitudinis nulla fuit licentia mandati tenorem egrediendi, cum quo directi sunt; omnis autem finis negotii uestro iam tantum pendet arbitrio, ut solus pacem concludere debeat, qui prima rei commouit exordia.

sed ea quidem nec non quaedam commemorabuntur apertius per legatum nostrum, qui paulo post destinabitur; in praesenti uero redeuntibus uiris religiosissimis tam appellandam uestram reuerentiam credidimus quam commonendam, ut suis orationibus pro nostro utatur imperio proque incolomi statu rei publicae. Data VII. Idus Iul. Constantinopoli Uitaliano et Rusticio conss.

(193.)

IUSTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Cum in animo nobis sit, pater religiosissime, ut in omni re nostra inter se concurrant consilia, tum et in Helia uiro reuerentissimo episcopo id constituendum credimus legatis admonentibus uestris, quod inter uarias utrasque rationes expeditius esse perspectum est. nam et in praesenti pontificem Caesariensium urbis fauor tutatur omnium, quem ob instituta pulcherrima non solum incolae ualidissime retinendum arbitrantur sed prope cunctus [*]( 5 caetera V,\' correxi 8 maxime eae scripsi : maaimg Y, maximae uulgo 19 constatinop̄ V rustitio conS V ) [*]( um. Dat. a. 520 die 7 Jun. Edd. (\'ar. 12 534; Collect. Concil.; Thiel 914. 22 Iustinianus typothetae errore Car. 16 utrimque Thiel perspectum cod. Angelic.: prospectum V 27 fabor V 29 incollę V )

651
Oriens sine dubio ueneratur, et qui prior in eodem fuit sacerdotio iniuria se esse remotum queritur.

uisum est itaque conuenire, ut nec faciamus impetum contra infinitarum uota multitudinum aut homo integritate nobilis sede deiciatur, qua se dignum exhibet, nec anteriori spem prorsus adimi patiamur repetendi locum denuo, quo se spoliatum sine causa confirmat at, sed in re dubia temperatius uersemur, ita ut interim quidem hic idem Helias uir reuerentissimus episcopus in quiete permaneat, uerum postquam successor eius uitam deposuerit, tum demum ad sedem reuertatur qua destitit, adhibendis prius omnibus, quae ad impetrandam reditionis licentiam sacratissimarum regularum postulant definita, interponendo etiam consensu tam tuae sedis apostolicae quam florentissimae huius urbis nec non aliarum, quarum hoc interest.

de Thoma etiam et Nicostrato uiris religiosissimis episcopis omnia mancipabuntur effectui, postquam ceterae etiam uobis copulatae fuerint ad unitatem uenerabiles ecclesiae, quae praecedente superno praesidio statuenda duxerimus pro sacratissimarum regularum itidem ordine.