Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

praeterea monachos, quos uenisse Romam significastis litteris uestris, ad propria mox uoluimus reuerti; sed quia sub testificatione potentiae diuinae dicebant per insidias in itinere paratas uitae sese sustinere posse discrimen, nolentes redire Constantinopolim passi non sumus uiolenter expelli. [*]( 21 Matth. 10, 22 ) [*]( 3 repperit V, corr. p7 7 sqq. ordinatione .. dirigantar per anacoluthiam quasi praecessisset id quod p2 restituit Uictor .. uel alii 10 possumus V, corr. o ) [*](190. Dat. ut ep. 189. Edd. Car. 12 526; Collect. Concil.; BTA I 436; Thiel 886; ex\' parte Sar. ad a. 519, 18. 17 praesumpte V 21 finem p2, finem <hic> Car. secundum Vulg. 22 roma V, corr. a 25 sese p2: esse V )

648
quapropter necesse habebimus uenientibus legatis nostris inquirere, qua re uera faciente causa inter eos fuerit commota discordia.

beatissimorum uero apostolorum Petri et Pauli sanctuaria, sicut religiosissimo quaesistis affectu, per harum portitorem sub omni ueneratione transmisimus, optantes. orationibus eorum mentis uestrae oblatio et desideria gratiae sint diuinitatis accepta.

petimus quoque, ut tam de his, quae geruntur pro concordia, quam de incolomitatis uestrae bono nuntietis sollicitudini nostrae gaudium currente pagina litterarum. Data IIII. Nonas Septb. Eutharico cons.

(191. ) EXEMPLUM EPISTOLAE IUSTINIANI. PER FRATREM PROEMPTORIS.

Quicquid est cautius, quicquid firmius. ut pro sancta fide et concordia sacrarum ecclesiarum geratur, optamus. unde ad beatitudinem uestram et frater noster gloriosissimus Uitalianus per Paulinum u. s. defensorem uestrae ecclesiae rescripsit et nos per eundem significare curauimus illa debere beatitudinem uestram perficere, quae pacem et concordiam sanctis concedant ecclesiis.