Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Uictorem praeterea, qui diaconis habere perhibetur officium, cuius fidem hi ipsi monachi uehementer accusant, uel alios, qui peruersas forsitan obiciunt quaestiones, ordinatione domni filii nostri clementissimi imperatoris ad urbem nobis suggerentibus dirigantur, ut uniuersas allegationes, de quibus contendunt, nos possimus agnoscere.

(190.)

HORMISDA IUSTINIANO ILLUSTRI. Ita magnificentiae uestrae animum uigere nouimus religionis affectu, ut beneficium a nobis in perfectione pacis ecclesiae uelitis magis exigi quam rogari, iudicantes meritis excellentiae uestrae proficere, quod nos generalitatis desiderio contingit offerre. unde et nos a uobis praesumpte quaerimus tamquam.

debitum, quod meritis uestris nouimus esse profuturum, et ideo, domine fili, sub omni caritate salutantes speramus, ut immineatis operi, quod domino adiuuante fundastis, memores diuini testimonii: qui perseuerauerit in fine, saluus erit.

praeterea monachos, quos uenisse Romam significastis litteris uestris, ad propria mox uoluimus reuerti; sed quia sub testificatione potentiae diuinae dicebant per insidias in itinere paratas uitae sese sustinere posse discrimen, nolentes redire Constantinopolim passi non sumus uiolenter expelli. [*]( 21 Matth. 10, 22 ) [*]( 3 repperit V, corr. p7 7 sqq. ordinatione .. dirigantar per anacoluthiam quasi praecessisset id quod p2 restituit Uictor .. uel alii 10 possumus V, corr. o ) [*](190. Dat. ut ep. 189. Edd. Car. 12 526; Collect. Concil.; BTA I 436; Thiel 886; ex\' parte Sar. ad a. 519, 18. 17 praesumpte V 21 finem p2, finem <hic> Car. secundum Vulg. 22 roma V, corr. a 25 sese p2: esse V )

648
quapropter necesse habebimus uenientibus legatis nostris inquirere, qua re uera faciente causa inter eos fuerit commota discordia.

beatissimorum uero apostolorum Petri et Pauli sanctuaria, sicut religiosissimo quaesistis affectu, per harum portitorem sub omni ueneratione transmisimus, optantes. orationibus eorum mentis uestrae oblatio et desideria gratiae sint diuinitatis accepta.