Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

omnem in Christo fraternitatem, quae cum uestra est sanctitate, ego quoque et mei plurimum salutamus.-

(185.) SUGGESTIO GERMANI EPISCOPI FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUM ET BLANDI PRESBVTERI.

Reuerenda uestri apostolatus alloquia per filios uestros Leonem atque Eulogium desiderabili hilaritate suscepimus. quorum prius praeceptum, cur quae Thessalonicae contigerunt non insinuauimus, arguebat. sed longe ante eius aduentum occasione comparata curauimus significare, quaecumque uel rumore uenientium uel eorum, qui pertulerunt, scriptis (quorum exemplaria subter adiunximus) uel piissimi principis narratione comperimus.

secuta est umdictae promissio, adeo ut Dorotheus Thessalonicensis episcopus ad Heracliam deduceretur ciuitatem, donec causa terminum reperiret.